subtrahere potest ab episcopali sede, neque monasteria aut cenobia
secularem licet cultum || habere, sed regulariter vivere et permanere
debent. denuo vero asserebat pars suprascriptorum Theoderici et
Teuperti, qui causam predicti monasterii procurabant: Hoc qui-dem
racionabiliter stare potest, quia semper principes et antistites,
ponentes in oblivionem canones et edicta gentis nostre Langobardorum,
semper usus huius nostre provincie sic est iudicaturi; et
si hoc minime stare potest, plurima monasteria destruetis ubi,
Domino annuente, plura cenobia sunt congregata. attamen si hoc
pro anticessores minime stare potest, quia ad canones iudicare vult,
quomodo sancti nostri Barbatus episcopus optinuit bone recordacionis
domnus Romuald ut usurparet sancte sedis Sipontine, et
per eius obsecracionem predictam, sedem usurpata est denominata,
et contradita est sancte sedi Beneventane ecclesie, et ab eo tempore
usque nunc ibidem minime fuit consecratus episcopus? si
enim de hac basilica, contra canones est et per usum provincie
minime stare potest, vultis vos observare canones? fiat in <prefata>
civitate Sipontina ordinatus episcopus, et destruetis plurima
monasteria, quod antecessorum ducibus per suum preceptum do-naverunt,
sicut et vobis de nominato Sipontinum et eius parrocia,
per preceptum domni Romualdi fuit concessa, quod et nobis esse
videtur, ut hoc contra canones factum fuisse. Unde nos domnus
vir gloriosus Sicardus inquisivimus suprascriptum Iustum archi-presbiterum,
ut si ipsa sedes Sipontina contra canonica sanccione
fuit usurpata, et ipse nobis claruit dicentes, eo quod contra canones
facta est de usurpacionis predicte sedis Sipontine. Ideo
|
|