Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 166

Ep. 65


Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Sancio glorioso regi
salutem et apostolicam benedictionem.
Gratias omnipotenti Deo referimus quod in administratione
desuper tibi data iuste et racionabiliter incedis, adeo ut spiritales et
religiosi uiri famam bonitatis tuae ad noticiam nostram reportent,
gaudium nobis et maximam de bonis et bene inceptis studiis
tuis fiduciam ministrantes. Illud enim est quod desideranter
esurimus atque sitimus, ut Christiana gens eos habeat reges qui
Deum ueraciter timeant et magis diuinum honorem quam suum

Torna all'inizio