Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 892


SED CONTRA, Philosophus probat, quod nullus potest habere
prudentiam nisi habeat virtutes morales, neque potest quis habere virtutes
morales nisi prudentiam habeat. Ergo oportet ad hoc quod una virtus habeatur,
omnes simul haberi.
Praeterea, Tullius dicit: «Si unam de virtutibus tuis amiseris,
nullam te habiturum necesse est confitearis»; et loquitur de virtutibus politicis,
quia de gratuitis nihil ponit. Ergo virtutes politicae sunt connexae.
Praeterea, qui habet castitatem, castus est. Sed qui est castus, virtuosus est:
quia autem virtuosus est, nullum vitium ei inest. Ergo qui habet castitatem,
caret omni vitio, et ita videtur habere omnem virtutem; et eadem ratio est de
aliis virtutibus. Ergo qui habet unam, habet omnes.
Solutio
Respondeo dicendum quod virtus dupliciter potest considerari. Uno modo
secundum esse ipsius imperfectum, secundum quod seminaria virtutum insunt
nobis a natura; et sic virtus dicitur quaedam naturalis inclinatio ad virtutis
actum; et hoc modo una virtus potest haberi sine alia. Quidam enim sunt naturaliter
apti ad liberalitatem, quidam sunt proni ad luxuriam ex natura suae
complexionis, et sic etiam contingit in aliis. Alio modo consideratur virtus
secundum esse perfectum quod ex assuefactione recipit; et sic accipit nomen
politicae virtutis; et hoc modo oportet virtutes omnes esse simul. Et potest triplex
ratio ex dictis philosophorum accipi.
Assignatur autem prima a Philosopho in 6 Ethic. quae sumitur ab eo
quo perficitur quaelibet virtus politica. Inest enim homini inclinatio quaedam
naturalis ad actum prudentiae, quae virtus naturalis dicitur, et vocatur a
Philosopho dinotica, quam nos industriam dicere possumus: quae quidem et
ad bona et ad mala se habere potest, unde non est virtus: quia virtus est quae
opus habentis semper bonum reddit. Unde si debeat ad hoc perduci quod semper
eius iudicium sit rectum, oportet quod addatur aliquid per quod omnis error
prohibeatur. Est autem duplex error in iudicio. Unus qui est circa finem, sicut
habens habitum vitii, qui quidem inclinat ad suum actum sicut ad per se bonum;
et talis error in agendis assimilatur errori qui est circa principia in speculandis.
Alius error est in prosecutione finis, qui contingit cum quis a recta conceptione
quam de fine habet, abducitur per passiones; sicut dicitur, quod delectatio corrumpit
aestimationem prudentiae; et hic error assimilatur in agendis errori qui
est in speculativis circa discursum principiorum ad conclusionem.
Utrumque autem errorem prohibet moralis virtus, quae in finem rectum inclinationem
facit, et passionem comprimit; et ideo non potest esse prudentia sine
morali virtute, dico temperantia, fortitudine et huiusmodi. Similiter etiam inclinatio
naturalis ad ea quae virtutis sunt, quanto maior est, tanto est magis

Torna all'inizio