cathedram sacerdotalem et ibi successorem instituisset. Aiunt quidam, quod tercio,
alii secundo anno Claudii Romam venit Petrus; quem prevenerat Symon magus, et in tantum
excreverat, quod a Romanis tamquam deus honore potiretur; sed adventus Petri Symonem
obscuravit. Anno V. Claudii inter Theram et Therasiam insula de profundo emicuit XXX
stadiorum extenta. Anno VI. tanta fames fuit Rome, quod imperator vix furorem plebis
evasit. Post hec Claudius patri Agrippe filium Agrippam substituit in regnum Iudeorum, et
regnavit aput Iudeos annis XXXVI. His temporibus facta est dissensio inter Paulum
et Barnaban, ut discederent abinvicem. Cum Paulus pervenisset Lystram, circumcidit Tymotheum
filium mulieris fidelis Iudeae de patre gentili, et profectus est cum eo, et profecti
sunt in Frigiam, Galatiam, Asiam et Macedoniam; vir enim quidam Macedo nocte per visionem
dixit Paulo: “Transiens in Macedoniam adiuva nos”. Transivit igitur et Lydiam purpurariam
baptizavit et phitonissam liberavit; sed instigantibus dominis phytonisse cesi
sunt et incarcerati, sed facto terremotu soluta sunt vincula et aperta carceris hostia. Custos
timens eos fugisse voluit se occidere. Cui Paulus: “Nil mali tibi feceris, hic enim sumus”. Et
procidens ad pedes Pauli baptizatus est et domus eius. Mane cum Paulus dixisset se civem
Romanum esse, timuerunt lictores; et venerunt Thesalonicam, ubi facta est Iudeorum sedicio.
Et cum venissent Athenas, exposuit titulum are dedicatae ignoto Deo, et adhesit ei
Dionisius Ariopagita. Et cum venissent Corinthum, adheserunt ei Aquila et Priscilla, qui
erant artis scenofactorie, et Tytus et Crispus archisinagogus; fuitque ibi per annum et VI menses,
quoniam audivit per visionem, quod multus esset ibi populus. Et cum esset in Zenchris portu
Corinti, caput ex voto sibi totondit. Post hec peragratis superioribus partibus invenit Apollo
et alios baptizatos baptismo Iohannis; quos baptizavit in nomine Christi. Post hec docuit
per biennium in scola cuiusdam Tyranni, et multi conversi sunt videntes virtutes, que
fiebant manibus Pauli, cuius sudaria vel semicincia ponebantur super egrotos, et sanabantur.
Tunc quibusdam exorcistis demonium adiurantibus per Iesum, quem Paulus predicabat,
respondit demonium: “Iesum et Paulum novi, vos qui estis?” et invaluit contra eos.
Ad hec Demetrius argentarius Diane sedicionem magnam fecit in plebe; proposuit Paulus
venire Iherosolimam; et cum veniret Troadam et nocte predicaret ibi, adolescens
eunuchus somno gravatus cecidit de fenestra et mortuus est; quem Paulus suscitavit. Et cum
venisset Ephesum, monens ecclesiam, valefecit ei. Postmodum Cesaream cum venisset
et intrasset domum Philippi diaconi, cui erant IIII virgines prophetantes, supervenit
Agabus, qui zona Pauli sibi manus et pedes ligavit, prophetans, quod Paulus Iherosolimis
ligaretur. Cum venisset Ierusalem, introivit ad Iacobum; ubi ad vitandum scandalum Iudeorum
purificavit se in templo secundum legis consuetudinem. Sed postmodum apprehenderunt
|
1
5
10
15
20
25
30
|