novissime relicta Ytalia in Galliarum heremum transmeavit, 
ubi tamen et per annos aliquot latitare, ac si in specu, compulsa est. 
Erant enim iam tunc in partibus illis, sicut in ceteris mundi partibus  
Christi sceptro subiugatis, cenobia, sed que non agnoscerent 
Benedictum, eo quod vinum novum in utres veteres non apte recipitur,  
et videntes vetus non libenter novum aspiciunt. Qui ergo 
furtim receptus est in partibus illis, et quasi furtim ut in specu 
nutritus, quia pauci admodum erant ibi discipuli, qui servantes disciplinam  
Benedicti susciperent, et qui eos, ut inter eos vivere possent,  
alimentis spiritalibus refoverent. Unde et tintinnabulum, quod 
Romanus resti ligaverat, parvum fore describitur, quia non aperte 
illos laudare et quasi predicare publice presumebant, sed quasi 
furtim, ne forte non placeret his qui non cognoscerent illos. Sed et 
hoc ipsum tintinnabulum invidia diaboli fractum est, quia nunquam 
desunt, iuxta Apostolum, filii carnis, qui persequantur eos qui secundum  
spiritum nati sunt, et querant extinguere donum gratie 
quod a filiis spiritus confovetur. Tribus autem annis mansit occultus 
sicut Helias, hoc est, tribus temporibus annis totidem designatis, 
hoc est, tricenariis annorum circiter decem et octo. Pro eo namque 
quod lunares menses solaribus iuncti sunt, senarius duplicatus ad 
duodenarium consurgit. Inde est quod post tres annos fecundatur 
ficulnea, et post decem et octo annos mulier inclinata sanatur, nimirum  
quia hoc tres anni quod ter seni significant. In eo  
autem quod post annos tres lucerna que sub modio occultabatur 
illuxit, miro modo cum Helia Benedictus concordat, quia et ille 
post tres annos revelatus est populo. Nec immerito in die pascali 
sacerdoti sibi delicias preparanti innotuit, quia tempus istud tercium, 
in quo spiritus resurrexit e littera, in die resurrectionis dominice 
designatum est. Sane sacerdos iste, cui Dominus hanc gioriam revelare  
dignatus est, iios venerabiles episcopos designat, quorum
  |  
  |