Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 45


Iudex de Messana:
Anchor che l'aigua per lo foco lassi.
Guido GuinizeIli:
Tegno de folle empresa a lo ver dire.
Guido Cavalcanti:
Poi che di doglia cor conven ch'io porti.
Cynus de Pistorio:
Avegna che io aggia più per tempo.
Amicus eius:
Amor che ne la mente mi ragiona.
7. Nec mireris, lector, de tot reductis autoribus ad memoriam: non
enim hanc quam supremam vocamus constructionem nisi per
huiusmodi exempla possumus indicare. Et fortassis
utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse
poetas, Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos, Statium
atque Lucanum, nec non alios qui usi sunt altissimas prosas, ut
Titum Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et
multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat.
8. Subsistant igitur ignorantie sectatores Guictonem Aretinum et
quosdam alios extollentes, nunquam in vocabulis atque
constructione plebescere desuetos.
 
VII
1. Grandiosa modo vocabula sub prelato stilo digna consistere,
successiva nostre progressionis presentia lucidari expostulat.

Torna all'inizio