Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 391

Tomus I


de restitutione status sui, et ipso comparandi
cum praedictis principibus, atque tecum:
et abolenda infamia supradicta eum alloqui,
et cum eo disponere volebamus, pro visa ei,
juxta requisitionem et velle suum, securitate
conductus, de personis quas et quot voluit
exegisse, illam eidem gratiam exhibentes,
quod quia dubitabat pro hujusmodi
queremoniis, diu morari, promisimus ei per
nuncios suos, quod moram et reditum ad
suam permitteremus fieri voluntatem, et
quod eum super objectis ad justitiam nullatenus
cogeremus, etiamsi deberemus offensis
principum satisfacere per nos ipsos. Deinde
quia apud Augustam Curiam venire voluit,
supplicantibus nobis pro iterata citatione
sua, dilecto principe nostro venerabili
Saltzburgensi Archiepiscopo, et aliis
nunciis suis et acceptantibus, ut apud Agamiensem
nostram provinciam citaretur,
indiximus sibi eundem locum et terminum
competentem, in quo apud Agamiam
ad nostram praesentiam se conferret, ibidem
de bono statu et integritate famae suae disponere
cupientes. Ipse vero cum non posset
vulneratae conscientiae suae nefanda
contegere, etsi saepius exposuit se venturum,

Torna all'inizio