Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 177


Item de eodem Constantino imperatore 34. ab Augusto.
Rex Constantinus, si scribere vera velimus,
Verus christicola fuerat sub tempore primo;
Novit et hoc oriens occiduusque sinus.
Annis bis denis rex cum diademate sedit.
Eusebius binis annis tunc papa resedit,
Insuper et mensem, ter quoque quinque dies.
Sub Constantino Silvester papa notatur,
Fertque quater senis minus anno pontificatum,
Atque decem menses fert totidemque dies.
Babtizavit eum Silvester; idemque fatemur,
Arrius hunc post hec corrupit, et inde dolemus,
Scismate namque suo conmaculavit eum.
Hoc fuit in villa, quam rite vocant Aquilonam,
Quando rebabtizans fedaverat ipse coronam:
Scripta tripertita testificantur ita.
Presulis Eusebii manibus Nicomediensis,
Turpe tulit lavacrum rex, turpia docmata sensit,
Tres quoque filioli sic sapuere sui.
Rex Constantinus proceres ex Urbe Latinos
Duxit ab Ytalia, fierique coegit Achivos,
Constituens Romam rebus et arte novam.
Transtulit imperium Grecis tribuitque favorem,
Dans alienigenis, quem Roma tenebat, honorem,
Itala destituens, Grecula regna colens.
Cardinis imperii tunc partibus enumeratis,
Terna tribus tribuit regalia climata natis,
Tresque tribus iubet hiis participare datis.
Occiduos primo, Grecos dedit ille secundo,
Ternus habet Babilon Tholomaidaque iure rotundo,
Taliter instituit quicquid in orbe fuit.
Ipsis temporibus crux sancta reperta levatur,
Elena sancta fuit, cuius studiis veneratur, Ut sit in omne latus crux benedicta capud. Cum Constantino Marcus quoque papa resedit. Cui binis annis populus Romanus hobedit,
Octo sibi menses adde decemque dies.
Inter Silvestrum Petrumque dies numerando,
Colligo ter centum minus uno circiter annos,
Si numerando decem iungo duosque dies.
4. De tribus filiis Constantini, qui regn. ann. 24, Constantino, Constantio et Constante, 35.
ab Augusto.
Anno ab incarnatione Domini 341. Constatinus, filius Constantini, suscipit imperium, cum duobus fratribus suis,
Constantio et Constante, 35. ab Augusto. Iste a quodam presbitero, Arrii discipulo, deceptus, in Arrianam heresim incidit.
Arrius eodem tempore ab Alexandro episcopo ab urbe Alexandria propter suum errorem erat eiectus. Eusebius
autem episcopus Nicomedie, qui Arriano veneno erat infectus, imperatori Constantino iuniori suadet, ut concilium
celebretur et Arrio ibi audientia concedatur. Itaque tam Arrius quam Alexander ad concilium in palatium
Constantinopolitanum vocantur. Ubi Alexander tota nocte in oratione persistens, causam ecclesie Domino commendabat.
Mane facto, Eusebius Arrium ad ecclesiam vocat. Qui dum eundo illuc humane necessitatis causa ad
secessum declinat, iusto Dei iudicio viscera, quibus fetidum errorem portabat, in locum fetidissimum evisceratus,
per inferiorem corporis meatum emisit et mortuus est. Fautores Arrii cum pudore et confusione fugerunt.
Attamen rem gestam imperatori celantes, per eunuchos cesaris contra catholice fidei doctores insurgunt. Post paucos

Torna all'inizio