locus, quem arbitror idem esse cum Tartaro, 			  c.75r.b  
sed ideo Infernus dicitur, quia eternis cruciatibus 
ibi hereant anime damnatorum, quamquam, gentilicio 
more, dicat Servius, super VI En., quod Here- 
bus sit pars Inferni in qua qui bene vixerant morabantur, 
cum ad Elysios campos non nisi purgati proficiscebantur, 
unde est: "  Pauci leta arva tenemus"  , 
prout Anchises dixit Enee, apud Virgilium, in li. V: 
"  Congressus pete, nate, meos. Non me impia namque 
Tartara habent, tristes umbre, sed amena piorum 
Concilia Elysiumque colo"   etcetera. 
Require in eodem li. c. LXII. Horcum mortem et terrenam 
infimamque mundi partem dixere gentiles, quasi 
"  receptionem mortuorum"   ab "  horce"  quod est "  recipere"  . 
Eciam a poetis frequenter ponitur pro Plutone. 			  c.75va  
Require in li. Vir. c. Horcus. Tartarus, quem idem arbitror 
esse cum Herebo, dicitur quia omnia ibi turbata 
sint seu, quod est verius, a tortura et tremore frigoris. 
Est enim profunditas Inferorum, de qua scribitur in Mathei 
VIII et XIII: "  Illic est fletus et stridor dencium"  .
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |