verbis nutrita mendacibus in ejusdem
erroris caligine coacta potius quam volontaria
aliquandiu perstitisse: propter quod et
culpae videbatur in dominum commisisse dispendium,
et infamiae notam a gentibus incurrisse
merito notabatur. Quia tamen ad fidem
vitio perfidiae superato, et post detectas
fallacium versutias labiorum, via cognita
veritatis, unanimiter rediit ad fidei nostrae cultum,
et regiae nostrae misericordiae januam
suppliciter propulsavit etc. nos qui misereri eligimus
potius, quam ulcisci, omnes offensas
et culpas, quas universitas ipsa propterea contra
nostram Majestatem noscitur incurrisse,
eis de clementia nobis innata remittimus: et
banna etiam in quae forsan inciderunt misericorditer
relaxamus: et omnem notam infamiae,
cui visa est propterea subjacere, de plenitudine
potestatis nostrae, decrevimus
abolendam. Recipientes ex nunc in antea civitatem
ipsam, ac universos ac singulos cives
ipsius in plenitudinem favoris et gratiae nostrae
sinum: et restituentes eis omnia bona stabilia,
quae tempore obitus domini C. patris nostri rationabiliter
tenuerunt, ac omnes bonos usus
et consuetudines approbatas, quibus ejusdem
domini patris nostri tempore uti et gaudere
sunt soliti, confirmantes eisdem: et ut in
oculis nostris, ad quos sicut ad cultum novi
domini redierunt, sic novae gratiae fructum se
gaudeant invenisse, ipsos ab omnibus daciis,
et collectis, et exactionibus aliis, [usque ad
|
|