supervenerunt duo Ioachite qui fuerant de conventu Neapolitano;
quorum unus dicebatur frater Iohannes Gallicus, alter frater
Iohanninus Pigulinus de Parma, Neapolitanus cantor. Hi venerant
Áreas ut viderent fratrem Hugonem et audirent ipsum de
hac doctrina loquentem. Tunc supervenerunt etiam duo fratres
Predicatores, qui redibant a suo generali capitulo quod Parisius fuerat
celebratum; quorum unus dicebatur frater Petrus de Apulia,
in Ordine eorum Neapolitanus lector et litteratus homo et magnus
prolocutor; et expectabant tempus aptum ad navigandum; non
enim habebant locum fratrum suorum in terra illa. Huic quadam
die post prandium dixit frater Iohanninus, Neapolitanus
cantor, qui eum optime noverat: «Frater Petre, quid vobis videtur
de doctrina abbatis Ioachim?». Respondit frater Petrus:
«Tantum curo de Ioachym, quantum de quinta rota plaustri.
Etiam Gregorius, in illa omelia super Evangelium: Erunt signa
in sole et luna et stellis, credidit quod quasi tempore suo finis
mundi veniret, eo quod Longobardi suo tempore venerant et
omnia destruebant». Festinavit igitur frater Ioanninus ad cameram
fratris Hugonis et coram illis sepe nominatis hominibus
dixit ei: «Hic est quidam frater Predicator qui nichil credit de
doctrina ista». Cui frater Hugo dixit: «Et quid ad me, si non
credit? Sibi imputetur. Ipse viderit, cum vexatio dabit auditui
intellectum. Verumtamen vocate ipsum ad disputationem, et
audiemus in quo dubitat».
De disputatione fratris Hugonis cum fratre Petro, lectore Neapolitano fratrum
Predicatorum, occasione scripture abbatis Ioachym.
Vocatus igitur venit et male libenter, tum quia parvipendebat
Ioachym, tum etiam quia non reputabat quod aliquis in
domo illa esset qui in litteratura sive in scientia scripturarum
posset equiparari sibi. Cum ergo vidisset eum frater Ugo, dixit ei:
«Tu es ille qui de doctrina Ioachym dubitas?». Respondit frater
Petrus: «Vere ego sum». Cui dixit frater Ugo: «Legisti unquam
Ioachym?». Respondit frater Petrus: «Legi et bene legi». Cui
|
|