Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
Hannibalem apud Aritium expectasse legimus et e vestigio secus
Trasimenum lacum conseruisse; et quia lacus alter preter
Perusinum Aretio propinquus non est, satis illum percipimus
Trasimenum; et sic de aliquibus fecisse fuerat possibile.
In reliquis potius divinasse necesse erat quam alicuius posse
imitari vestigium, quod quidem ego non didici. Et si novissem,
libri veterum qui talibus utuntur vocabulis, ad quorum intelligentiam
opusculum hoc elaboratum est, omnes erant etiam immutandi,
qui labor erat indeficiens, nec est meum, nec etiam
honeste alterius esse potest.
Poteras, dicet alter, et nova et vetera posuisse. Iam ultro
confessus sum me omnia non novisse, que etiam si novissem
satius forte fuerat scripsisse ut factum est, ut aliqualis labor
studentium relinqueretur ingeniis, ad hoc ut, dum talia perquirendo
fatigabuntur, et memoriam firment et illud ad maiora
subliment, et magis delectentur invento. Et si quedam preter
materiam aliquando comperiantur inserta, ad auferendumcontinue
lectionis fastidium factum est.
Sane dum raptim ceptum stadium ad metam cupiens devenire
percurrerem, ecce et lauree delectabilis odor oculos meos
alteram traxit in partem, et vidi insignem atque venerabilem virum
Franciscum Petrarcham inclitum preceptorem meum honesta
facie et laurea virenti conspicunm per idmet stadium,
lento tamen incedentem gradu, non equidem labore attritum
sed altioribus cogitationibus pressum et celebri atque commendabili
gravitate deductum. Obstupui aspectu primo, miratus
quod circa tam infimum limen deduceretur homo sublimis.
Inde memor Maronem solitum non nunquam greges per imas
valles deducere et aliquando Eneam suum etiam supra astra
transferre, rubore suffusus plurimo constiti et fortunam ante
alia damnavi meam quod eo me in discrimine deduxisset ut auditor
ex minimis cum preceptore luctarer; pendensque multa e
vestigio animo circumvolvi, an irem scilicet et inceptum iter
perficerem aut starem seu potius omnino redirem et pressa humo
vestigia exturbarem. Occurrebant autem michi plurima
suadentia reditum, et ante alia clarissimi preceptoris mei sublimitas
stili ornatu redimita mirabili et sententiarum ponderositate plurima
|
|