post Regis obitum, subverterunt, ad scisma pristinum reducendo.
Et quia ego fui solus nec potui recedere ab Imperatore
Chaam, ire non potui ad illam ecclesiam que distat ad
XX dietas. Tamen si venerint aliqui boni coadiutores et
cooperatores, spero in Deo quod totum poterit reformari;
nam adhuc habeo privilegium predicti Regis Georgii defuncti.
5. Iterum dico quod si non fuissent infamationes supradicte,
magnus fructus fuisset secutus. Si habuissem etiam duos
vel tres socios coadiutores meos, forte Imperator Chaam
fuisset battizatus. Rogo ut tales fratres veniant, si venire
aliqui volunt, quod studeant se in exemplum dare et non suas
fimbrias magnificare.
6. De via notifico quod per terram Cothay Imperatoris
aquilonarium Tartarorum est via brevior et securior, ita quod
cum nunciis infra V vel VI menses poterunt pervenire; via
autem alia est longissima et periculosissima, habens duas navigationes
quarum prima est secundum distantiam inter Achon
et provinciam Provincie, alia vero est secundum istantiam inter
Achon et Angliam, et posset contingere quod in biennio vix
perficerent viam illam. Quia prima via secura non fuit a multo
tempore propter guerras, ideo sunt XII anni quod de Curia romana
et de nostro Ordine et statu occidentis non suscepi nova.
7. Iam sunt duo anni, quod venit quidam medicus cyrurgicus
Lombardus qui de romana Curia et nostro Ordine et
|
|