decet quoque regem constituere vnumquemque in statu et
loco quo dignus est secundum quod habet penes ipsum de intelligentia
et consilio. Iam enim dicitur in quadam parabolarum,
quod duo sunt que a nullo fieri conueniunt, etiam si
esset rex, scilicet ponere alterum eorum in loco suo debito,
que sunt scilicet virum et vestimentum. Fatuus enim
reputatur qui ponit in suis pedibus indumentum capitis, aut
in capite indumentum pedis. Similiter quoque non debet poni
vir prudens loco stulti, nec stultus loco prudentis. Dicitur
autem quod in tribus rebus (quod) modicum excedit alterum,
alterum est modicum, scilicet excessus viri fortis alterum
virum fortem, excessus pauci paucum [et] excessus multi
multum, et excessus sapientis alterum sapientem. Plurium
autem regum et dominorum quando non experiuntur suorum
familiarium et subditorum dispositionem in eorum seruitio,
non prosperantur in suis negociis, quoniam seruitium eorum
non consistit in multitudine seruitiorum suorum, sed in
rectis ipsorum, quamuis sint pauci. Sicut homo qui defert
super humerum suum magnum lapidem, et cum affligit
suam personam in ipso, non datur ei nisi pro eo vnus denarius;
lapis vero preciosus, licet sit paruus et in ipso deferendo
non sit labor, tamen deferenti pro ipsa datur magna pecunia.
Seruicium autem pro quo indigent seruitores dolo et
seductione vti non est vtile regi. Nec debet rex despicere
nobilitatem apud quemcumque reperiatur; etiam si eam
inueniret apud vilem et despectum hominem; quoniam multotiens
quod modicum est, satis crescit, sicut neruus precisus
a corpore cadaueris, de quo fiunt corde pro arcu, quo egit
rex ad sagit[t]andum in suo solacio et aduersitate.
Et volens Dimna gratiam obtinere a leone, et vt scirent
omnes eius curie quoniam non esset illud, quia leo cognouerat
|
|