ut nos per patientiam et humilitatem regnum, quod superbus amisit, consequeremur in coelis, 
karitative dicens in terris amonuit: “Quod tibi non vis, alteri ne feceris.” Quin et 
ipsos crucifigentes, ut Dathan et Abiron, potuit vivos submergi. Dic mihi, cuius sanctorum 
viam aggrederis? Enim ut verum dicam, numquam iustum inveni qui per periculosa sacramenta 
ac pessimam diffamationem malos ad Deum invitos converteret, cum mali magis 
soleant fieri duriores quam mitiores, et soleant magis poenis crudeliores fieri quam mitigari. 
Unde Apostolus: “Deus non vult coacta servitia.” Et item Paulus: “Tu quis es, qui iudicas 
alienum servum? Suo domino stat aut cadit, stabit autem.”  His et aliis dictis sacerdos 
Anselmus quaerens ipsum a tali revocare cogitatu, velut ignis fornacem ac ira leonem 
inrevocabiliter exagitavit. Igitur cum huius rei fama ad Landulfum volitasset, et ut magis 
ac magis, quod in obscuro dixerunt, super tectum divulgaretur, martyris veneratione relicta, 
cui omnes devote convenerant, ac antiquorum veneratione omissa, arrepto manibus 
Arialdo, furiose ac pessime vociferando cum paucis ad theatrum pervenit. Itaque missis 
per civitatis vicos et plateas cartulis hominibus, perstrepentibus tintinnabulis multis et 
magnis, ac garrulantibus feminis, quatenus omnes tam iuvenes quam senes, tam sapientes 
quam insipientes, tam probi quam improvidi unanimiter convenientes, quae aedificationis 
ac animae salutis forent, auribus audirent attentis, satagebant. Itaque civibus convocatis 
universis, Arialdus quasi ardens totus pulpitum ascendens commune, oculis ut leo flammivomis, 
nimiaque ira commotus, multa de sacerdotibus exprimens detestabilia, quasi 
amnis nimia inundatione turgidus lapides sylvas homines ac pecora volvens emittebat 
quasi munus ac durus parasitus sub obtentu religionis omnem turpitudinem, quae ab ore 
hominis inhoneste proferri potest, ridenti populo emittebat. De cuius ore Deus illo in 
tempore verba divina exire non permisit, nisi duos versiculos ab eo, ut mihi videtur, 
satis dissonantes, dicens:  Qui mihi ministrat, me sequatur: me sequimini, si non vultis 
offendere.  Quae verba dominus noster Iesus Christus discipulos suos omnesque fideles 
ad humilitatem servandam karitatemque cum omnibus habendam insinuans et dicens aperuit: 
 Qui mihi ministrat, me sequitur, et ubi ego sum illic erit et minister meus.  Hanc 
ipse postea cum traderetur, auriculam amputanti ostendit dicens:  An putas quia non possum 
rogare Patremmeum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?  
qua voce quove praecepto suos armavit apostolos, et armatos ab universorum daemonum 
iaculis tutavit, et tutatos in aeternum coronavit. Qua voce Laurentius sanctus munitus, 
tyranni iniquissimi saeva tormenta et ignium superavit globos, et ipsum crudelissimum 
tyrannum ac semiustum, Dei iram merentem vicit. Qua voce sanctus Nazarius et Celsus, 
angelorum Dei freti aminiculis, procellosi maris planitiem ut aridam terram intrepidi calcare 
meruerunt. Quam vocem virgines et martyres sanctique omnes devote sumniam et 
veram religionem sequentes, in aeternum et cum Christo remunerari meruerunt. 
10. (9.) Cum autem Arialdus verbis turpissimis sacerdotes in populo pessime ac criminose 
diffamando, orationi turpissimae finem imposuisset, et eamdem Landulphus stylo, prout 
erat facundus, graviori reiterasset: in ea quae turpissimi in populo pandere ac divulgare 
verecundarentur, populum quasi leones ac ferocissimas tygres praeda et calido sanguine 
anxiae, adversus sacerdotes sollicitantes commovebant. Horum disseminatis verbis pestilenter, 
subito multi, quibus alienum aes durissime exigebatur, quosque foris et intus dura paupertas 
trucidabat, quamcumque occasionem quaerentes, unde miseros filios et uxores 
saepissime verberatas recreare ac sustentare possent, immenso plausu ipsos laudabant; 
alii vero simplices et idiotae sua pectora verberantes, quasi Petri et Pauli eorum verba 
habebant. Quid multa? omnes concives fascinati, quasi maris saeva tempestas ac 
aestualia fulmina, quae multos imparatos opprimere et mortificare solent, civitatem percurrentes 
ut ursa catulis amissis, et turpissime velut famelici canes latrantes, sacerdotum 
domos primo spoliando cursitabant; postea vero summo cum dedecore mulierum divortium,
  |  
  |