Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 537


4. Recessimus autem de Zayton in festo sancti Stephani et
in quarta feria maioris ebdomadis pervenimus in Columbum.
Deinde volentes navigare ad Sanctum Thomam Apostolum et
inde ad Terram Sanctam ascendentes iunkos de inferiori India,
que Minubar vocatur, in vigilia sancti Georgii tot procellis
ferebamur, quod sexaginta vicibus vel amplius fuimus quasi
demersi sub aqua usque ad profundum maris, et solo divino
miraculo evadentes tot mirabilia vidimus, scilicet ardere mare,
dracones ignivomos volantes et occidentes aliorum iunkorum
personas in suo transitu, nostro divina ope manente illeso virtute
Corporis Christi, quod portabam, et meritis Virginis gloriose et
sancte Clare. Et quia omnes christianos induxeram ad lamentum
et penitenciam, ipsaque procella durante dedimus vela ventis,
nos divino regimini committentes, de solis animabus curantes.
5. Divina autem clementia nos ducente, die invencionis sancte
Crucis invenimus nos perductos ad portum Seyllani nomine
Pervily ex opposito paradisi, in quo dominabatur contra verum
Regem tyrannus quidam, nomine Coya Iaan, castratus, pessimus

Torna all'inizio