dispositi, ut si necessitas i ngrueret, primos plebis impetus propulsarent.
quod ubi malorum audax prenuncia per populum
fama dispersit, illico plurima plebis multitudo cum ipsius Mathei
militibus concurrentes, ad palacium recto tendebant itinere, ut
eum inde vi eximerent comitemque Silvestrum tanquam proditorem
meritis penis afficerent. Qui cum portas clausas undique repperissent,
omnemque viderent aditum prohiberi, cogitabant ignem
portis immittere, magnam ibidem lignorum congeriem extruentes.
Cumque nichil ita possent proficere, et huc illucque aliquamdiu
sine certo proposito discurrissent, tandem ex desperatione cepit
animorum fervor tepescere, timore regis precipitem audaciam
cohercente, subitoque cum fortuna vultum avertente conversi,
quod cognatum est Siculis, maluerunt tempori servire quam fidei,
quantaque prius diligentia Mathei Bonelli gratiam appetebant,
tanto nunc elaborabant studio ne viderentur illius amicitiam coluisse.
Neque tamen defuit, tot amicis fortune disparentibus, qui
virtutis nomen auderet amplecti, et [qua] se libertate periculi
contemptor animus ad promerendam glorie diuturnitat[e]m eve
[niat, experiri]. Nam Ivo, quidam ex militibus eius, cum videret
Adenolfum camerarium a curia redeuntem, memor inimicitiarum
quas in Matheum preexercuerat, simulque dolore stimulatus, audacter
in eum irruit, et equi velocitate fretus, altius ensem sublatum
cerebro fugientis immersit, ac deinde, nemine prohibente,
per medium civitatis elapsus, cum iam ab urbe longius abscessisset,
a militibus regis comprehensus est et Panormum reductus;
iussitque curia manum ei dexteram amputari. Matheus autem
Bonellus, effossis oculis nervisque super talum incisis, sublatus
omnino solis aspectui, in horrendum detrusus est carcerem, tam
suis quam loci perpetuo tenebris obvolutus. Matheus quoque
|
1
5
10
15
20
25
|