Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 657


Si autem plures sunt iudices delegati et contra unum
solummodo talis excepcio proponatur, alius vel alii sui coniudices
de dicta excepcione cognoscunt.
Qua probata contra iudicem, ipse iudex a iudicando
excluditur.
Si vero probata fuerit contra partem, vel etiam qualitercumque
liqueat iudici, actorem exconmunicatum esse,
quamvis reus hoc taceat, actor repellitur ab agendo per
sentenciam iudicis, prout infra per ordinem annotabo.
B . Sentencia arbitrorum.
In nomine domini amen.
Dudum inter P actorem ex parte una et R de tali
loco ex altera super tali ecclesia coram sapienti viro domino
N, domini pape iudice delegato, orta materia questionis,
idem R coram eodem iudice excepcionem recusacionis
vel exconmunicacionis proposuit infrascriptam. quia
periculosum est et tristes solet sortiri effectus coram suspecto iudice
litigare, idcirco ego R
etc. et ponatur tenor tocius
excepcionis, sive recusacionis fuerit sive exconmunicacionis.
demum sic scribat notarius:

Ad cuius suspicionis causam cognoscendam et terminandam
ipse partes nos M et F arbitros unanimiter elegerunt.
vel sic: super qua exconmunicacionis excepcione cognoscenda
et terminanda ipse partes nos M F arbitros conmuniter
elegerunt.
Nos igitur, visis interrogacionibus responsionibus probacionibus
et aliis omnibus ad ipsam excepcionem inductis,
auditisque diligenter iuribus et allegacionibus omnibus
que et quas ipse partes ad hoc allegare seu inducere
voluerunt, et super omnibus hiis habito quam plurium
consilio peritorum et per nos ipsos, deliberacione sollempni,
dei nomine invocato, pronunciamus et pronunciando sentencialiter
dicimus, excepcionem recusacionis huius sufficienter
esse probatam.
Lata et pronunciata fuit dicta sentencia per arbitros
suprascriptos pro tribunali sedentes, in tali loco, presentibus

Torna all'inizio