3. AMBROS.  Nunquid incredulitas illorum , etc.  
Nunquid perfidia eorum negabit reliquis credentibus  
vitam aeternam, quam promisit Deus futuram  
per fidem Christi? 
4. LANFR.  Fidem Dei evacuabit?  id est, efficit ut 
Deo non debeat credi, qui praediximus Judaeos esse  
credituros, (totum pro parte ponens). Jeremias propheta  
dicit:  In diebus salvabitur Juda . Et alias:  
 Ego ero vobis in Deum; et ipsi erunt mihi in populum .  
Et alia plurima. 
5.  Ut justificeris . David peccavit in causa Uriae,  
sciens quia promissio peccatoribus non prodest.  
Orat ut Deus judicium, quo judicatur peccatoribus  
nihil dare, vincat; et se poenitentem sanctificet, ut  
dans sibi quod justis daturum se promisit, justificetur  
in sermonibus suis. 
6. LANFR.  Ut justificeris . Probatio quod Deus  
verax est; justitia enim sermonum, est veritas. 
7.  Et vincas . Ex abundantia hoc infertur nihil  
ad superius argumentum pertinens. Vicit Christus  
homo Deus, cum judicatus est, quia propter ipsam  
humilitatem,  dedit ei Deus nomen quod est super  
omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur , 
etc. 
8.  Si autem iniquitas . Hoc ideo subinfert, quia  
dicens:  Ut justificeris in sermonibus tuis , visus est  
causam reddidisse cur omnis homo esset mendax.  
Et vocat iniquitatem mendacium. 
9. AMBROS.  Alioquin quomodo judicabit . Quia non  
erat justum ut judicaret mundum, si peccata illius  
ipsi proficerent. 
10. LANFRANC.  Si enim veritas . Iterum hoc subinfert 
ex persona male intelligentium. 
11.  Et non sicut . Ordo: et sicut blasphemamur, et  
sicut aiunt quidam nos dicere: quid non faciamus  
mala, ut veniant bona, sicut, etc. 
12. AMBROSIUS.  Faciamus mala . A perversis dicebatur 
hoc apostolos dicere: peccandum esse ut 
  |  
  |