ducatu ad deum, quem ornatissimis et ab omni
spurcitia alienis moribus esemplarie prestas;
quem probata et singulari uita, tu parthenias
nemini denegas. Ubi est auaritia, ubi superbia,
ubi ambitio, ubi de terrenis anxia cogitatio ?
Nequaquam he pedissece tue sunt, sed omnino
ignote, et cum nomina earum audieris inimice.
Ecce igitur qualiter michi in celo es. Super
terram autem teste conscientia, omne quod
possideo carius. Plura uacant; sed reprimam
me. Sermunculum tamen conceptum retinere
non ualeo. Quotiens in huius mundi pelago,
procellis arripior, aut eger prostratus iacet animus,
clauum et gubernaculum habeo ualidum,
quo nauicula undosis enatat et subterlabitur
fluctibus. Forsan aliquid grande expectas,
maius dicam. Ad memoriam paterne amicitie
tue, caritate omni, et suauitate referte, confugio.
Ibi portus, ibi quies, ibi solamen eximium.
Uersus quosdam tuos per Forensem nostrum,
michi promissos, egregium munus expecto, et
|
|