sublato de medio, qui regis negotia prosequebatur
affectione paterna, cum adhuc nidus et cavea
Sarracenorum Luceria in rebellione persisteret,
ac totam fere Apuliam subitis et improvisis
cursibus molestaret, rex praedictus demum
personaliter civitatem ipsam obsidione circumsepsit
et angustat; et, obsidione firmata, tot aggressibus,
tot instrumentorum generibus, totque
impugnatoriis machinis tamdiu, tam dire, et
tam dure Sarracenos coërcuit et restrinxit, quod
eorum majori parti victus et fere vita defecerat.
Sicque, dum multi ad colligendum herbas frequenter,
quibus sicut bestiae pascebantur, exirent,
nonnullos, qui prae jejuniorum et famis squallore
jam hebetes infra terrae ambitum se non poterant
pedibus praepetibus receptare, trucidabant insidiae
Gallicorum, nonnulos etiam, ut eos pro
servis venderent, conservabant. Verum, dum aliquando
occisorum viscera studiose invadentium
manus immaniter rimarentur, plena tantum
herbis reperiebant corporum intestina. Tandem
cum pauci juxta consuetum numerum, quem docta
manus exercitus cotidie defalcabant, infra
civitatis ejusdem moenia remansissent, et iis extantibus
victualium rerum et personarum etiam
non crescerent, sed deficerent semper exfortia,
qui supererant per vim et metum, qui satis potest
constantes afficere, se omnimodis regis, benplacitis
commiserunt. Mittitur postmodum vicarius
in Siciliam domnus Philippus de Monte-forti, homo
bellicosus, et statura placibilis. Adhuc enim
eo in Siciliam properante, comes Fredericus Lancea
germanus quondam Galvani castrum Sali,
quod est in Calabria, situ fortissimum, contra fideles
regios defendebat, quod demum multitudine
fidelium exacta obsidionis instantia circumseptum
comes praedictus fidelibus regiis sub pactis
restituit et dimisit, et ad mare incolumis de pacto
conductus in Romaniam postmodum transfretavit.
EXPLICIT
LIBER QUARTUS.
|
|