Traversarii, quod diebus meis omnino defecit. Fuit autem
Paulus Traversarius pulcherrimus miles et magnus baro et ditissimus
valde et dilectus a civibus. Verumtamen habuit emulum
et contradicentem sibi quemdam Anastasium in Ravenna. Porro
dominus Paulus filium habuit ex quo remansit filia non legittime
nata, que dicta est Traversaria, a casali suo nomen sortita. Hanc
sepe vidi. Et fuit pulcherrima domina et bene morigerata, mediocris
tamen stature, id est nec nimis longa nec nimis parva.
De domino Thomasio de Foliano, quem papa Innocentius IIII fecit comitem
Romagnole.
Hanc papa Innocentius quartus legittimavit, ut posset hereditare,
et dedit eam in uxorem domino Thomasio de Foliano, qui
erat de Regio et attinebat sibi, quem etiam in Romagnola comitem
fecit, et placuit Ravennatibus. Genuit autem dominus Thomasius
ex ea filium nomine Paulum, quem vidi pulcherrimum
puerum et spetiosum valde; qui cum pervenisset ad bivium
pytagorice littere, ultimum diem clausit. Cumque devenisset ad
mortem, instituit sibi heredem dominum Matheum de Foliano,
qui processu temporis bona occupavit ipsius.
De domino Stepháno, filio regis Ungárie, qui multa perpessus est
infortunia.
Sane post mortem domini Thomasii uxor que fuerat eius iterum
est maritata; quam in uxorem accepit nepos marchionis
Hestensis, scilicet dominus Stephánus, filius regis Mungárie, sancte
Elysabeth frater, sed non ex eadem matre, sed tantum ex patre.
Qui genuit ex ea filium spetiosum, qui processu temporis mortuus
est; et uxor domini Stepháni mortua est et sepulta in sepulcro
domini Pauli Traversarii, in ecclesia Sancti Vitalis in Artica apud
Ravennam. Ipse vero dominus Stephánus postmodum ivit Venetias
et ibi in altissima paupertate et summa miseria ultimum
|
|