in Occidente per Postumum, per Odenachum in Oriente servatum
est. Gallienus interea Mediolani || fraude Aureoli ducis ||
sui cum Valeriano fratre occisus est imperii anno nono, Claudiusque
ei successit a militibus electus a senatu appellatus Augustus.
hic Gothos Illyricum Macedoniamque vastantes ingenti
proelio vicit. parcus vir ac modestus et iusti tenax ac rei
publicae gerendae idoneus, || adversus trecenta milia Alamannorum
haut procul a lacu Benaco || in silva, quae Ligana dicitur, ||
dimicans tantam multitudinem fudit, ut aegre pars dimidia
superfuerit. || qui tamen intra imperii biennium morbo
interiit. divus appellatus est. senatus eum ingenti honore decoravit,
scilicet ut in curia clipeus ipsi aureus item in Capitolio
statua aurea poneretur.
Quintillius post eum Claudii frater consensu militum imperator
electus est, unicae moderationis vir et civilitatis, aequandus
fratri vel praeferendus; consensu senatus appellatus Augustus.
septimo decimo imperii die occisus est.
Post eum Aurelianus suscepit imperium, Dacia Ripensi
oriundus, vir in bello potens, animi tamen inmodici et ad
crudelitatem propensioris quique Gothos strenuissime vicit. ||
haut dissimilis fuit Magno Alexandro seu Caesari dictatori;
nam Romanum orbem triennio ab invasoribus receptavit, cum
Alexander annis tredecim per victorias ingentes ad Indiam
pervenerit et Gaius Caesar decennio subegerit Gallos adversum
cives quadriennio congressus; iste in Italia tribus proeliis victor
fuit apud Placentiam iuxta amnem Metaurum ac Fanum Fortunae,
postremum Ticinensibus campis. huius tempore apud
Dalmatas Septiminus imperator effectus mox a suis obtruncatur.
iste primus apud Romanos diadema capiti innexuit gemmisque
et aurata omni veste, quod adhuc fere incognitum
Romanis moribus visebatur, usus est. hic muris validioribus
urbem saepsit. templum Soli aedificavit, in quo infinitum auri
gemmarumque constituit. porcinae carnis usum populo instituit. ||
superavit in Gallia Tetricum apud Catalaunos ipso Tetrico
prodente exercitum suum, cuius adsiduas seditiones ferre non
|
|