Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 38


In quantitate insuper modum requiras. Non multa dicenda:
nam « in multiloquio non deest peccatum ». Et Salomon in Ecclesiaste
dixit: « Multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur
stultitia ». Et alibi idem dixit: « In omni opere erit habundantia;
ubi autem sunt verba plurima, ibi frequenter egestas ». Et
Seneca dixit: « Nichil eque proderit quam quiescere et cum aliis loqui
minima, secum multa ». Moderate tamen loqui et tacere debes.
Dixit enim Pamphilus: « Nec nimium taceas nec verba superflua dicas ».
« Audias ergo plurima, respondeas vero pauca », ut quidam philosophus
dixit. Nam et Socrates dixit: « Omnibus placere poteris si
gesseris optima et locutus fueris pauca ».
In qualitate denique dicendi modum requiras, scilicet dicendo
bene. Scriptum est enim: « Principium amicitie est bene loqui,
male dicere vero est exordium inimicitiarum ». Et dicenda sunt
« verba leta, honesta, lucida, simplicia, composita, plano ore, vultu
quieto, facie composita, sine immoderato cachinno, clamore nullo
prolata ». De quibus Salomon dixit: « Favus mellis verba composita
dulcedo anime et sanitas ossium ».
Et hec ad expositionem et intelligentiam huius dictionis « quomodo »
dicta sufficiant.
[VI]
Expositio super hoc adverbio quando
Superest denique videre de intelligentia et expositione huius
adverbii « quando ». Et certe istud « quando » tempus requirit. Requiras
ergo diligenter tempus dicendi similiter et ordinem.
Ait enim Jesus Sirac: « Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus
autem et imprudens non servabit tempus ». Servando igitur
tempus sequaris verbum Salomonis dicentis: « Tempus dicendi et tempus

Torna all'inizio