Salimbene de Adam: Cronica

Pag 255


De interfectione Christianorum qui erant in Terra Sancta, per Saracenos
proditorie facta.

In hoc millesimo misse sunt littere omnibus Christianis per
totum mundum a Roberto patriarcha Ierosolimitano, pessimos
continentes rumores, hoc modo:
Ego Robertus patriarcha de Ierusalem, licet indignus, notum
facio cunctis qui Christiano censentur nomine quod in anno Domini
MCCXLIIII, XVo Kal. Octobris, hoc est in vigilia sancti Luche evangeliste,
facta fuerunt bella et traditiones multe apud nos, hoc est videlicet
in Terra Sancta. Prima destructio, que facta fuit in Augusto,
quando civitas Ierusalem destructa fuit a Colosininis. Secunda destructio,
que facta fuit in vigilia sancte Lucie in planicie de Gadár, hoc est
«sabulo albo», quando de domo Templi fuerunt CCCXII fratres milites
et CCCXXIIII turropli penitus occisi. De domo Sancti Iohannis
CCCXXV fratres milites et CC turropli similiter occisi sunt. De domo
Alamannorum non remanserunt nisi tres fratres, alii omnes occisi sunt,
videlicet CCCC de eadem domo. De domo Sancti Laçari milites leprosi
omnes fuerunt occisi. Dominus Cayphas cum tota gente sua fuit occisus.
Comes Gualterius de Zaphes captus fuit, et omnes homines eius
interfecti. Milites principis Antiochie, qui erant CCC, occisi fuerunt.
Milites regis Cypri, qui erant CCC, similiter fuerunt occisi. Archiepiscopus
Tyri cum tota gente sua fuit occisus. Episcopus de Ramá
fuit occisus. Insuper, quod peius est, XVI milia Francorum et tantus
numerus aliorum qui pro Christo sanguinem proprium effuderunt, quod
quasi sine numero possint enarrari. Et notandum quod soldanus de
Damasco et soldanus de Caméle et quidam magnus Saracenus, qui vocatur
Nas, et omnis militia domine de Allap, qui nobiscum vinculo sacramenti
et fidelitate erant astricti, in quorum numero erant plus quam
XXV milia Saracenorum, qui traditores nostri fuerunt in fine belli;
quorum nomina maledicantur in secula seculorum! Amen.
De depositione imperatoris Frederici secundi.
Anno Domini MCCXLV depositus est Fridericus predictus
imperator ab imperio ab Innocentio papa IIII apud Lugdunum
civitatem Galliarum, in pleno congregato concilio. Ob quam

Torna all'inizio