Salimbene de Adam: Cronica

Pag 74


mendicare oportet ex defectu quem habent temporalium rerum».
Isti sunt pauperes mundi, de quibus Dominus dixit, Mat. 26:
Semper pauperes habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis.
De istorum paupertate locutus fuit Dominus ad Hely, I
Reg. II: Futurum est autem ut quicumque remanserit in domo
tua, veniat, ut oretur pro eo, et operas nummum argenteum et tortam
panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem,
ut comedam bucellam panis
. Item hanc paupertatem mundanam
et non voluntariam imprecatur David Ioab, II Reg.: Non deficiat
de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus, tenens
fusum et cadens gladio et indigens pane
. Et sic Iudeorum questio
plenarie est soluta, et eius occasione multa bona dicta.
Positio magistri Guillielmi de Sancto Amore contra religiosos
mendicantes.

Visio, igitur, quam supra posuimus, vera fuit, non habens
aliquam falsitatem; sed aliqua verba addidimus ad eamdem
materiam pertinentia occasione magistri Guillielmi de Sancto
Amore, qui fecit libellum quem papa Alexander quartus destruxit
et reprobavit, quia in eo dicebat quod omnes religiosi
et verbum Dei predicantes, de elemosinis vivendo, salvari non
possent.
Postquam ergo predictam habui visionem, usque adeo fui
confortatus in Christo, ut, cum veniebant ad me a patre meo
missi ystriones vel milites qui dicuntur de curia, ut cor meum
removerent a Deo, tantum curabam de verbis eorum quantum
de quinta rota plaustri. Quadam die venit ad me quidam
et dixit michi: «Salutat vos pater vester, et hoc dicit mater
vestra: una die vult vos videre, altera si moritur, de morte parum
curat». Et credidit se dixisse verbum valde motivum, ut cor
meum perverteret. Cui cum ire dixi: «Discede a me, miser, quia
plus te non audiam. Pater meus Amorreus, mater mea Cethéa».
Et recessit confusus et ultra non comparuit.

Torna all'inizio