Ad sextum dicendum, quod conscientia, ut dictum est, obligat virtute praecepti
divini, sub cuius ratione apprehendit illud quod ratio dictat: et ideo si illud
apprehendatur ut directe cadens sub praecepto, peccat mortaliter, omittendo
quod conscientia dictat, etiamsi sit veniale et indifferens. Si autem apprehendatur
ut non directe cadens sub praecepto vel prohibitione, tunc non fit directe
contra conscientiam, sed praeter eam; et ita non peccatur mortaliter, sed venialiter,
vel etiam nullo modo; sicut quando conscientia dictat alicui, quod bonum
est facere aliquod opus consilii, si non facit, non peccat: quia non apprehendit
illud ut bonum debitum et necessarium ad salutem, et praecepto subiacens.
EXPOSITIO TEXTUS
«Etsi vitiis et peccatis obnubilentur et corrumpantur, bona tamen sunt». Haec
obnubilatio et corruptio intellectus non intelligitur quantum ad actum proprium
ipsius intellectus secundum se considerati, cum in multis peccatoribus acutissima
ingenia inveniantur; sed intelligitur secundum habilitatem ad gratiam et
virtutem et ad opus bonum, prout etiam dicitur, quod omnis malus ignorans est.
Sunt tamen quaedam peccata quae etiam intellectus contemplationem obnubilant,
inquantum per ea homo passionibus perturbatur et distrahitur, et a contemplationis
actu impeditur, ut praecipue in peccatis carnalibus patet; unde
etiam Commentator in 7 Phys. dicit, quod virtutes morales
perficiunt ad scientias, et praecipue virtus castitatis.
«Brevius respondent dicentes, actum voluntatis non esse de naturalibus». Haec
responsio utrique opinioni communis esse potest, praecipue quantum ad actum
malum, in quem voluntas naturaliter non ordinatur.
«Sed voluntas haec semper caret effectu». Hoc potest intelligi de effectu ultimo
voluntatis, quo scilicet in ultimum finem ordinatur, scilicet de actu meritorio; et
tunc per gratiam intelligitur gratia gratum faciens, sine qua meritum esse non
potest. Si autem intelligitur universaliter effectus bonae voluntatis quantum ad
quodcumque bonum, sic per gratiam oportet intelligere gratuitum Dei auxilium,
quo omnibus non tantum gratuita, sed etiam naturalia confert, sine quo
nihil boni in nobis esse potest.
«Alii autem dicunt, unam esse voluntatem». Ista opinio videbatur ponere, quod
quia voluntas naturaliter vult bonum, iste motus voluntatis semper maneat, et
secundum additionem actus voluntatis deliberative dicitur bonus vel malus simpliciter.
Sed si per motum intelligebant actum quemdam voluntatis, qui est operatio;
sic falsum dicebant: quia voluntas non est determinata naturaliter ad
unum, ut semper agat. Si autem per motum intelligebant inclinationem voluntatis
in bonum, sic verum dicebant; quia illa inclinatio semper manet eadem, sive
quis ex deliberatione bonum sive malum velit.
|
|