hostium; sed adhortetur species et foecunditas hostilis adipiscendi haereditaliter agri. Speciesque
et abundantia post certamen, si strenue agatis, vobis debitae sunt".
Haec dicens, castrum, quod Casopuli dicitur, in insula Corofi oppugnans capit, et aliud
castrum, quod, ex nomine insulae, Corofon nomen accepit, cum tota insula suae mancipat
servituti. Inde progrediens, urbem, quae Avalona dicitur, juxta Emathios campos, quia confinio,
quo applicuerat, adjacens erat, mox oppugnatum vadit. Porro cives, ducis adventu
audito, praesentiaque nimium territi, viribus suis magis deficientes, deditione de seipsis facta,
eius ditioni cum ipsa urbe subduntur. Castrum etiam quoddam, urbe haud procul situm,
quod Canna dicebatur, a praesentia ducis timore languidum - et eo maxime propter quod
Avalona, quae bellicis copiis se abundantior erat, deditionem fecerat - haud secus subditur.
XXV. - Fortunam sibi dux satis bene cedere
Cognoscens, adjicit plurima visere.
Duraci moenia obsidet undique,
Armata populi manu.
Sic urbs contremuit; hostibus obsita,
Diffidunt sibi jam fortia moenia;
Insistunt civibus tela minantia:
Alternant sibi funera.
Sed plus atteritur asperitatibus
Graecorum populus territus hostibus,
Nec reddit timidus aspera vulnera:
Vires abstulerat timor.
Constantinopolim chartula mittitur,
Hostes in proelio adfore dicitur
Ereptum veniant, cum prece quaeritur,
Ne subdantur ab hostibus.
XXVII - Imperator itaque, de praesentia hostium sinistro nuncio accepto, chartulis
expeditionem submonens, totum imperium sollicitat: multisque millibus, paucis numero hostibus
- sed strenuitate abundantioribus - occurrere parat. Credensque a multitudine suorum
eos facile occupari posse, Venetianis mandat, ut plurima classe apud Duracium sibi occurrant,
ut, si ibi forte nostri, bello ab ipso devicti, fugientes per mare evadere niterentur, ab ipsis
navali certamine praeventi, facilius intercepti perimerentur. Qui jussa fideliter complentes,
classem accelerant, triduoque ante sibi praefixum ab imperatore terminum, versus Duracium
adventare a nostris eminus in mari conspiciuntur. Ad quorum intuitum nostri, citius in arma
ruentes, navali congressu dimicaturi hostibus promptissime occurrere accelerant. Sicque per
totam diem utrimque acerrime congressum est.
At cum jam, die refrigerante, sol, ad occasum vergens, liquidas undas oceani quasi subintrare
videretur, praevalente hostibus strenuitate nostrorum, Venetiani, viribus exhausti, deditionem
pollicentes, pacem indutiasque usque in crastinum, quo duci pro libitu suo foederentur,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|