Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 82


commoti, statim super Teutonicos et Cremonenses atque
Laudenses, quos captos ex carcere supra scrimalias atque
machinas muri ipsius castri deduxerant, irruentes, plerosque
ad imperatoris dedecus ipso etiam vidente interfecerunt; inter
quos Albrigonus Lecabaffa de Laude et Belletus Mastagius
de Cremona fuerunt.
Preterea quia imperator, ut Cremenses sanos ac salvos sibi
se traderent, magis diligebat, quam ipse maxima vi eos
caperet, quia sciebat maximam eorum copiam gladio fore
perituram, si eos virtute superaret ac ipsum castrum pugnando
vinceret, fecit duos ipsorum quos captos habebat in campo
prope portam de Serio in curiam adduci; et conquestus est
omnibus principibus ibi astantibus de illis duobus, dicens se
velle curiam iudicare, si ipsi — tum quia in banno ipsi positi
sunt, tum quia versus eum pugnantes periuri effecti fuerant — si
idcirco mori deberent an non. Itaque tota curia hoc audiente
consilium maximum super hoc ab eis habitum est. Postremo
namque a consilio ipsi principes redeuntes tandem iudicaverunt
eos iure supradicto mori debere. Cremenses itaque,
quod suos, quos habebant, suspenderent, minabantur. Quod

1



5




10




15




20
Torna all'inizio