Rivanellus Julianus: Suprascriptiones litterarum

f. 22r


[Julianus] Rivanellus Veronensis [poeta] [laureatus] gravi et circumspecto [do]mino Francisco de Pindemontibus Veronensi fratri honorando salutem dicit.
Quum sepe numero me, honorandissime pater, rogaveris ut aliquas litterarum suprascriptiones componerem easque nomini tuo dicarem, et diu recusassem, coegisti tamen continua petitione tibi morem gerere. Sed cum mecum ipse cogitarem probatissimos multos ac excellentissimos viros de tali materia copiose et egregie tractasse, apud quos mihi facere modestissimum videtur ascribendo longe, deterrebar verum. Cum affinitas nostra dulcissima ante oculos obversaretur non potui quin id non agerem, et si hoc honoris mei periculo fieri intelligerem. Mitto igitur has ad te infrascriptas litterarum suprascriptiones, ingentissimi mei te amoris testimonium in quibus tamquam in speculo Iulianum tuum poetam Rivanellum contempleris. Vale.
Ad Summum pontificem, cioè al Summo Pontifice.
Sanctissimo in Christo patri et clementissimo domino, domino Xisto miseratione divina sacrosancte universalis ecclesie summo pontifici dignissimo, domino nostro sanctissimo; beatissimo ac santissimo patri nostro domino, domino Xisto divina sancte gratia pape quarto.
Intus litterarum, cioè de dentro delle lettere.
Beatissime et sanctissime pater et domine, domine debita cum reverentia et osculo dato ante pedes et cetera.
Ad imperatorem, cioè allo Imperatore.
Illustrissimo principi et serenissimo domino, domino Federico Dei gratia Romanorum Imperatori semper Augusto Cesari invictissimo.
Intus litterarum, cioè dentro delle lettere.
Illustrissime et summe princeps domine, domine post commendationem debitam et cetera.
Serenissime et Excelse Princeps domine, domine, premissa commendatione debita et cetera.
Ad cardinales, cioè alli cardinali.
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino N. tituli sancti Iacobi cardinali dignissimo.
Intus litterarum, cioè de dentro delle lettere.
Reverendissime in Christo patri et domine, domine cum omni reverentie cultu et cetera.
Ad reges, cioè alli re.
Sublimissimo et potentissimo domino, domino A. Dei gratia Francie regi dignissimo.
Potentissimo et excellentissimo domino, domino A. divina prudentia Apulie regi metuendissimo.
Intus litterarum, cioè de dentro delle lettere.
Potentissime et excellentissime rex, domine, domine post commendationem debitam et cetera.
Sublimissime et invictissime rex, domine, domine, commendatione premissa.
Ad duces, cioè alli ducha.
Pio et misericordissimo domino, domino Ioanni Mocenigo dei gratia duci Venetiarum, domino suo excellentissimo.
Intus litterarum, cioè de dentro delle lettere.
Illustrissime et serenissime princeps et domine, domine post commendatione et cetera.
Ad episcopos, cioè alli vescovi.
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino N. Barbaro dei gratia Veronensi episcopo benemerito.

Torna all'inizio