deposita, noveris quod mihi tuae facundiae dulciloquia
placuerunt, cum qua conferre placet, cum qua disceptare
delectat; sciturus quia, si grave non tuleris quod lyram
tuam scribentis penna sollicitet, nulla negotii poterit intervenire
peplexitas quae me a pulsatione tam utili et
responsione tam congrua valeat avocare.
n. 83
Respondet Nicolaus de Rocca eidem Petro de Vinea.
Per strenui bellatoris industriam verborum gracilis
reciprocata commixtio legentis affectibus quem hostem
intitulat, in sui esse satius placere non potuit. Sed in hoc
tantisper caute me pepugit, in hoe sub recti seu potius ridiculi
specie materiali desperationis adduxit quod acum
inter ferramenta commiscuit et me quasi pulicem ad
animalia grandia comparavit, novas mihi potentiae plumas
attribuens et recentis notas noviter sublimitatis impingens,
qui teste styli suffragio nec conceptum in dimicatione
mutavi propositum, nec variam, Deus videat, ex
accidentis cujuslibet involucro voluntatem. Ex hoc siquidem
cauta conjicitur dimicantis auctoritas ut dum
praeter bellicae legis auspicia, hostis insignia tot praeconiis
extulit, dum oppugnationis obstaculum tot laudibus
hypocritis trutinavit, eo magis promptuarium laudati
tepesceret quo confidentius interioris hominis pensato
judicio magis aperte diffideret, dum nichil sibi de contingentibus
invenit nec appenditiarum aliquam sibi praedicat
veritatem. Dixistis praeterea non esse quaerendum
ab hoste suffragium. Domine, fateor quod habet manualis
conflictus regula proprium ut hostilem instantiam
hasta bellicantis exaggeret et fraude doloque quo praevalet
circumveniat inimicum. Sed linguae loquacitas utilis
in aenigmate jurgii quod orationis blandae suasio
|
|