verbis valde ignominiosis increpavit. Attamen Astensis idem per ammonitionem Yanuensis sueque humilitatis post talem suam ignominiam sua et suorum servientium spolia recepit,
atque in altera die ordinationi, quam illi duo episcopi de Yordano fecerunt, interfuit, non
ut episcopus indutus; sed ut viator carens sermone, ipsam ordinationem spectavit. Et dum
in ecclesia, que dicitur Yemalis, ordinatio ista agebatur, cives pro hac re prelia gerebant
canonicam presbiteri Johannis Aculei spoliabant. Tunc quamplures super hac causa et
ordinatione murmurabant; in quo murmure episcopi supranominati, videlicet Azo Aquensis
et Ardericus Laudensis, videntur fuisse. Vigilante itaque hoc murmure, Mainardus Taurinensis
illico Romam adivit et stolam petiit. Et rediens inde, stolam et cartam, continentem
sacramentum, quod papa poscebat a Yordano, atulit; alioquin stolam dari Yordano papa
prohibuit, sicut idem Mainardus notavit. Ab Yordanus per XI menses jejunus fuit, et
stolam non habuit.
33. Sed infra hoc spatium XI mensium, Bernardo episcopo Papiensi et Yordano
Mediolanensi consentientibus, Papienses et Mediolanenses statuerunt et juraverunt sibi federa,
que nimium quibusdam videntur fuisse imperatorie majestati et apostolice auctoritati contraria,
et cum isti cives jurarent sibi servare se et sua contra quemlibet mortalem hominem
natum vel nasciturum.
34. Putavi non pretereundum scilentio, quod durante lite Grosulani, scilicet 1105 7
idus maiis, invente sunt reliquie pretiose in Ecclesia Sancte Marie ad Portam; unde
ordinarii cum universo clero statuerunt festum solempne illa die in ecclesia predicta. In cujus
rei testimonium tallis extat epistola: Ordinarii cardinales sancte Mediolanensis Ecclesie,
necnon et primicerius cum universo sacerdotio et clero Mediolanensi omnisque populus et
omnis ordo laycorum, omnibus sacerdotibus et clericis et laycis cuiuscumque ordinis, in diocesi
Mediolanensis ecclesie constitutis, pacem et salutem a Domino et pleni gaudiis participationem.
Quoniam ratio expostulat et dignum est, ut exultante capite, cetera quoque membra
exultationi congaudeant, ideo immensae letitiae, quam nobis immeritis et insperantibus divina
clementia contulit, vos exortes esse non volumus. Notum igitur universitati vestre fieri volumus,
quoniam inextimabiles thesauros et incomparabiles margaritas, sole splendidiores et
omni aromate fragantiores, divino nutu et munere nuper invenimus; videlicet partem de sudario
Domini, et de syndone eius, et de lapide ubi sederunt angeli nunciantes resurectionem
Domini nostri Yesu Christi, et de probato ligno salvificae crucis salvatoris nostri, et de veste
|
1
5
10
15
20
25
30
|