STEPHANUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, VIRIS GLORIOSIS
NOSTRISQUE FILIIS, OMNIBUS DUCIBUS GENTIS FRANCORUM.
Laeta gaudet sancta mater ecclaesia in provectu fidelium filiorum. Propterea,
etsi corpore absentes, spiritu vero presentes, gloriosam prudentiam atque dilectionem
vestram, sublimissimi filii, acsi praesentialiter amplectentes in osculo pacis salutamus,
in Domino dicentes: “Benefac, Domine, bonis et rectis corde”. Quoniam fiduciam habemus,
quod Deum timetis et protectorem vestrum, beatum Petrum principem apostolorum,
diligitis et cum tota mentis devotione pro eius perficienda utilitate in nostra
obsecratione cooperatores et adiutores eritis, – pro certo tenentes, quod per certamen,
quod in eius sanctam ecclaesiam, vestram spiritalem matrem, feceritis, ab ipso principe
apostolorum vestra dimittantur peccata et pro cepti cursu laboris centuplum
accipiatis de manu Dei et vitam possideatis aeternam – idcirco obsecramus atque coniuramus
vestram sapientissimam caritatem per Deum et per dominum nostrum Iesum
Christum et diem futuri examinis, in quo omnes pro nostris facinoribus erimus reddituri
rationem ante tribunal aeterni iudicis, ut nulla interponatur occasio, ut non
sitis adiutores ad obtinendum filium nostrum a Deo servatum, Pippinum excellentissimum
regem, pro perficienda utilitate fautoris vestri, beati apostolorum principis Petri,
sicut per praesentem Droctegangum religiosum abbatem eiusque concomites direximus;
quatenus, vobis concurrentibus dum nostra deprecatio fuerit impleta, ipso principe
apostolorum cuius causa est largiente, vestra deleantur peccata et, ut habet potestatem
a Deo concessam sicut claviger regni caelorurn, vobis aperiat ianuam et ad vitam introducat
aeternam. Sed adtendite, filii, et ad participandum hoc, quod optavimus,
studiosius elaborate, scientes, quod, si quis declinaverit in aliam partem, ab aeternae
beatitudinis hereditate erit alienus; scriptum quippe est: “Qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit”; “diligentibus namque Deum omnia cooperantur in bonum”.
Bene valete.
-----------------------------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINIS EXCELLENTISSIMIS FILIIS, PIPPINO REGI ET NOSTRO SPIRITALI
COMPATRI SEU CAROLO ET CAROLOMANNO, IDEM REGIBUS ET UTRISQUE
PATRITIIS ROMANORUM, STEPHANUS PAPA.
Dum regni vestri nomen inter ceteras gentes erga sinceram fidem beati Petri
principis apostolorum lucidissime fulserit, valde studendum est, ut, unde gloriosiores
|
|