Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

642


impleatur quantum ad divitiarum cumulum et tamen frequenter ante quam
ad hanc plenitudinem veniat eclipsatur per amissionem divitiarum vel
vite, qua necesse est ipsum privari ante plenitudinem appetitus. Unde in
Ps. << Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos >> . Dies enim
dicitur a dyan quod est clarum, quia ut dicitur in Ps. << Defecerunt >>
idest eclipsati sunt << propter iniquitatem suam >> . Tertio est contra Mercurium,
quia hic dicitur esse deus mercatorum. Set econtra usurarius est deus
latronum, alios latrones excedens tamquam deus quidam eorum, tum quia
furatur a suis tum quia furatur non solum de nocte, idest occulte, ut proprie
dicti fures, nec tantum de die, idest manifeste, ut proprie dicti predones vel
raptores qui solum etiam a minus potentibus accipiunt et omnes hoc faciunt
cum quadam interpolatione. Set usurarius furatur continue et de die et de
nocte et occulte et manifeste et a potentibus et a pauperibus. Unde in Ps.
<< Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua et sicut novacula acuta fecisti dolum >>
que scilicet radendo pilos barbe pretendit pulchrificationem faciei et
tamen carnem incidit et sanguinem elicit. Unde usurariis dixit dominus Mt.
XXI <> Vos autem fecistis illam speluncam latronum >> . Quarto est contra
Venerem. Venus enim multum letificat alios et magis hoc facit quando
apparet mane et vocatur lucifer, set econtra usurarius multum contristat debitores
et magis hoc facit de mane quando completo termino pacti usurarii
de sero, oportet eos solvere ei de mane. Unde Jb. XXIV << Mane primo
consurgit homicida >> et cetera et Eccles. X << Mane comedunt >> et Amos
IV << Afferte mane victimas vestras >> . Quinto est contra solem, qui
<< dicitur pater virorum deorumque in III De anima , quia econtra usurarius
non est pater, set hostis deorum quidem qui secundum latinum dicuntur
a dando, cum iste potius auferat; virorum vero, quia eos ut dictum
est expoliat et devorat. Unde Mach. VII << Hostes parati rapere >> . Sexto
est contra Iovem, qui secundum astrologos dicitur planeta benivolus tam
suorum quam etiam non suorum, quia econtra usurarius omnibus et suis et
non suis est malivolus in quantum huiusmodi. Unde Sap. I << In malivolam
animam non introibit sapientia >> et cetera, quia nimirum usurarius stultus
est ut dictum est supra. Et Eccli. XXXIV << Servo malivolo tortura
et compedes >> quia scilicet usurarii frequenter torquentur et compediuntur
a principibus, volentibus ab eis pecuniam extorquere, qui certe sunt servi
pecunie et malivoli anime sue tortura a remorsu consciencie et compedes
a principe. Septimo est contra Martem quia Mars ponitur deus bellorum,
set usurarius econtra est bellorum non quidem deus set ydolum, quia

Torna all'inizio