Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo II

Pag. 29


In predicta ecclesia a latere dextro ecclesie modicum longe est unum
altare. sub quo est pars columpne. ubi Cristus fuit ligatus et flagellatus
in domo Cayphe. alia pars fuit translata Constantinopolim a Sancta Helena:
totum lapidem vidi. tetigi et pluries deosculatus fui. sed de ipso nichil
recipere potui. cum sit nimis fortis. satis laboravi et nichil profuit. quia
est lapis phorphiricus. et in ipso videntur vestigia. qualiter funes ligabantur
et volvebantur circa eum: locus magne devocionis est.
In predicta ecclesia sepulchri in capite ecclesie Golgotane. est una caverna.
per quam descendimus per gradus XXX lapideos. et ibidem est
unum spacium latum per XXX brachia. et in illo spacio sunt duo altaria. videlicet unum altare magne devocionis. et prope altare est cathedra beate Helene.
ubi sedebat. quum faciebat fodi ad inveniendum crucem Domini: de illa
cathedra. que est lapidea. recepi ex devocione. In illo eciam spacio est unus
lapis. qui videtur fuisse ad baptizandum. ubi baptizabantur. quum convertebantur ad fidem cristianam. De hoc loco Sancte Helene sive de ista caverna
descenditur adhuc per unam aliam scalam lapideam per gradus XI. et ibi est
unum spacium latitudinis Xiiij cubitorum. et ibidem est unum altare magne
devocionis. et ab uno latere dextro altaris est locus. ubi sancta crux manebat.
ac si posita fuisset in pulvere. et super illud altare venerabile ego dixi missam
de sancta Helena et recepi in bona. ymmo magna quantitate de lapide. ubi
crux quiescebat. et in illo lapide. quem recepi. apparent vestigia crucis. qualiter pausabat. Laus sit Deo. quum talem locum vidi et visitavi. Et ibi non est
aliquid lumen. sed oportet portare candelas ibi inferius. aliter non videtur.
In loco autem. ubi est altare et cathedra sancte Helene. sunt due
columpne quasi marmoree in illa caverna. que a die mortis Cristi
die noctuque sudant omni tempore. et ego collegi ex devocione duas ampulas
et de illa aqua. que est multum virtuosa pro infirmis. et si tergentur
cum aliquo panno. non statim. sed immediate sudant et emittunt aquam in
tanta quantitate. quod balneant terram circumjacentem. quod michi visum
fuit valde mirabile. et sic videtur omnibus videntibus.
In ecclesia predicta sepulchri a latere sinistro. est una capella parva. que
vocatur carcer Domini. quod Dominus noster Jhesus Cristus. quum fuit
ductus ad crucifigendum. ductus fuit in loco illo in una caverna sive in una

Torna all'inizio