Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 184


condende urbi delegeris. Quod enim alio te transferas
post Romam traditam, non tam congruum quam
necessarium est, nec te appelles imperatorem, qui Romam
amisisti et de nomine Romano, quod discerpis,
pessime meritus es, nec regem, quod nemo ante te fecit,
nisi ideo te regem appelles, quia Romanus esse desiisti.
63 Sed affers causam sane honestam: Quoniam
ubi princeps sacerdotum et christiane religionis caput
constitutum est ab imperatore celesti, iustum non est,
ut illic imperator terrenus habeat potestatem
. O stultum
David, stultum Salomonem, stultum Ezechiam
Iosiamque et ceteros reges, stultos ac parum religiosos,
qui in urbe Ierusalem cum summis sacerdotibus habitare
sustinuerunt nec tota illis urbe cesserunt. Plus sapit
Constantinus triduo, quam illi tota vita sapere
potuerunt. Et imperatorem celestem appellas,
quia terrenum accepit imperium, nisi Deum intelligis
(nam ambigue loqueris), a quo terrenum principatum
sacerdotum super urbe Romana ceterisque locis constitutum
esse mentiris.
XX. 64[63] Hec vero omnia, que per hanc imperialem
sacram et per alia divalia decreta statuimus et firmamus,
usque in finem mundi illibata et inconcussa
permanere decrevimus
. Modo terrenum te vocaveras,
Constantine, nunc divum sacrumque vocas, ad gentilitatem
recidis et plus quam gentilitatemz: deum te facis
et verba tua sacra et decreta immortalia, nam mundo
imperas, ut tua iussa conservet illibata et inconcussa .
Non cogitas, quis tu es, modo ex sordidissimo impietatis
ceno lotus et vix perlotus. Cur non addebas: «iota
unum aut unus apex» de privilegio hoc «non preteribit,
ut non magis pereat celum et terra»? Regnum Saul

Torna all'inizio