Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 301


dum ante nostram gloriosa potestas hec talis advenisset intencio,
tunc nos diligenter atque subtiliter inquisivimus causam suprascriptam,
si ipsa ecclesia Sancti Felici[s], a tempore quo edificata fuit,
si palacio obaudivit, aut certe episcopo, sicuti et alia cetera parrociales ecclesiarum baptisma, quibus et Iustus adduxit in nostris
presenciis testimonia, idest in primis Gregorius presbiter, Pavenzu
et Stavile, Lupo et Maurello vel alios, et presens testificaverint
nobis, dicendo eo quod dum quidam Guetichis presbiter resideret ||
in ecclesia Sancti Felicis, et teneret alias ecclesias parrocie de
Quinto Decimo, nos ei semper cibaria dedimus, et ipse Guetichis
episcopo obediebat, nescimus si pro ecclesia Sancti Felicis aut pro
illas alias ecclesias parrociales de Quinto Decimo. iterum, inquirente
nostra gloria testimonia a parte supradicti Theoderici et Teupperti,
qui ipsam causam monasterii peragebant, quibus presentiraliter in nostris presenciis adduxerunt testimonia, idest in primis
Audoald et Anoald germani, Maione et Ferrando vel alias idoneas
personas, qui presentaliter nobis testificaverunt dicendo: Quia nos
certi sumus, quod ecclesia Sancti Felicis, quam Magno a fundamentis
usque ad culmen perduxit, et ibi Guetichis servum suum
presbiterum ordinavit, et ipsa ecclesia in suo iure dominio per
palacium defensavit, et post discessum Magnuni et Guetichis sacerdotes,
qui ibidem fuerunt ordinati, semper eos ad sacro palacio
obaudire cogniti sumus; de hoc autem obediencia quod dicitis,
ut episcopum obedisset, nos scimus quia pro ecclesias parrociales
de Quinto Decimo, quas tenebat Guetichis et Iohannes presbiter
pro ideo episcopo obaudierunt, nam pro ecclesia Sancti Felicis
nullo modo obedienciam fecerunt; et quando presbiteri per iudicia
ipsas ecclesias parrociales recollegerunt Iohannes presbiter, cum
ecclesia Sancti Felicis, sacro palacio obedivit; et postea domnus
Gysulfus ibidem Garohin abbatem constituit, et ipse Garohin similiter
soli palacio obaudivit, et per palacii iussionem ipse Garohin
exinde foras expulsus est. Tunc nostra que supra gloriosa

Torna all'inizio