aliam nescio nec abs te aliam dici interpretor, quippe
de ea tu loqueris, quam Gelatius apud multas ecclesias
lectitari refert. In hac autem tuum privilegium non invenimus.
Quod si istud in vita Silvestri non legitur,
quid tu ita legi tradidisti? Quid in tanta re iocari es ausus
et levium hominum cupiditatem eludere?
Sed stultus sum, qui illius potius insector audaciam
quam istorum dementiam, qui crediderunt. Si quis
apud Grecos, apud Hebreos, apud barbaros diceret
hoc esse memorie proditum, nonne iuberetis nominari
auctorem, proferri codicem et locum ab interprete fideli
exponi, antequam crederetis? Nunc de lingua vestra,
de notissimo codice fit mentio, et vos tam incredibile
factum aut non inquiritis aut, cum scriptum non
reperiatis, tam prona estis credulitate, ut pro scripto
habeatis atque pro vero. Et hoc titulo contenti terras
miscetis et maria et, quasi nullum subsit dubium, eos,
qui vobis non credunt, terrore bellorum aliisque minis
prosequimini. Bone Iesu, quanta vis, quanta divinitas
est veritatis, que per sese sine magno conatu ab omnibus
dolis ac fallaciis se ipsa defendit, ut non immerito,
cum esset apud Darium regem exorta contentio, quid
foret maxime validum, et alius aliud diceret, tributa
sit palma veritati. Quia cum sacerdotibus, non cum secularibus
mihi res est, ecclesiastica magis quam secularia
sunt exempla repetenda: Iudas Maccabeus, cum
dimissis Romam legatis fedus amicitiamque a senatu
impetrasset, curavit verba federis in es incidenda Ierosolimamque
portanda. Taceo de lapideis decalogi tabulis,
|
|