quibuscumque possum suffragiis adiuvari. Volo itaque, iniungo atque precipio, ut vos similiter subvenientes
eidem omnino desistatis a luctu, sicut me cupitis esse sanum.
IV 13
Dolenti condolens consolationem de obitu .., germani vestri dilectissimi nostrique amatissimi socii.
Vehementis doloris iaculo sauciati vix vobis consolatoria verba scribere possumus, qui maxima repleti
tristitia consolatione precipue indigemus. Idem est enim meroris gladius, qui utriusque viscera
dire transfixit; illo potati sumus amaritudinis calice, quo vos estis; percussi sumus una vobiscum
eiusdem lancee sevo ictu; eadem est, que nos ambos pariter conturbat adversitas; simili simul mentis
cruciamur angustia, et ipse, qui nos amare intrinsecus tetigit, ipse nos mucro in intimis dure punxit.
Unde quasi abierunt a nobis pre nimia mestitudine consolationes sermones, et eorum fere immemores
facti sumus, nec valemus iam verba formare seu dictare solaminis, quia mens nostra immenso
conspersa dolore nonnisi tristitiam labiis subministrat. Nuper quidem duorum proximorum nostrorum
simul quasi decedentium mortem deflevimus, et ecce, tunc amici carissimi obitum, quem inter
cunctos sanguine vobis iunctos tenere amabamus, cogimur deplorare, suspiria cumulantes suspiriis
et fletus fletibus inculcantes, madentes adhuc prioribus gemitibus genas novo lacrimarum profluvio
compluendo. Multa certe subest dolendi materia, quia profecto ex talis viri decessu grave non solum
consanguineis et amicis, sed etiam toti natali patrie dispendium est illatum. Sublatus est enim vir
honestate conspicuus, compositus moribus, edoctus scientia, circumspectione providus et placida
conversatione dilectus, de quo utique grandia tamquam de probo et utili viro firmiter sperabantur.
Sed licet tam grande de subtractione ipsius perferamus communiter detrimentum et magnus hic
casus causam prebeat magni luctus, congruit tamen et expedit, quod in merore non prorsus relegemus
prudentiam nec discretionis omnino regimine careamus, ita quod doloris vehementia non sic
sopiat sensum nostrum, quod rationem in nobis extinguere videatur. Consideremus ergo discrete,
sicut convenit, predilecte, quod amabilis hic germanus et socius ab omnium conditore ac domino
de presenti seculo evocatus, qui cunctis mortalibus pro suo beneplacito vivere dat et mori, prolongans
et abbrevians, sicut vult, spatium huius vite. Consideremus etiam, quod inevitabilem viam
statutam generaliter omnibus viventibus est ingressus, et quod penitus oportebit, quocumque illi
essemus vinculo alligati, dissolvi communionem huiusmodi tandem morte. Consideremus insuper,
quod idem percurso rite vite ipsius stadio et laudabiliter itinere sue peregrinationis expleto devotum
et humilem spiritum in pace suo reddidit creatori, relicta post se et suum salutarem exitum bona
fama. Unde ad meliorem vitam, sicut speramus, et ad statum transiit potiorem, ac ex hiis consolationem
et confortationem accipientes in Domino debitam in tristitia modestiam habeamus, nostros
merentes animos a ploratibus provide retrahentes, ne prosequamur ulterius defunctum ipsum inutilibus
lacrimis, sed elemosinis efficacibus et aliis suffragiis oportunis.
IV 14
|
|