Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 169

libro V


20. (1) QUATTUOR VERSICULI GENERALES AD OMNES SALUTATIONES FORMANDAS.
(2) "Gratia post titulus, ordo, devotio cleri
servitium <quoque> condictio, stirps ac amor, unde
laus, locus, officium sit clero qui mereatur
laus, locus, officium laicis sit qui timeantur".
21. (1) PRIMUS VERSICULUS.
(2) Primi duo versiculi pertinent ad mittentem, ut sciat qualiter debeat ponere nomen suum et primus versiculus est in clero sed reliquus extra clerum. Eos ergo per ordinem exponamus.
(3) 'Gratia' significat quia prelatus scribens, posito suo nomine, debet dicere 'Dei gratia' sive 'divina miseratione' vel 'permissione', preter dominum apostolicum, qui nec de se dicit 'Dei gratia' nec de altero cui scribat, sed, Christi humilis imitator, 'servum servorum Dei' se causa excellentioris humilitatis appellat. (4) Nec debet magnus prelatus, cum regi vel apostolico scribit, dicere 'Dei gratia' de se ipso. Ubi ergo 'Dei gratia' dicitur de mittente, 'licet indignus' vel 'in meritus' postea subsequatur, sed 'divina miseratione' vel 'permissione' posita est tacendum. (5) Nec debet dicere 'Dei gratia' si modica prelatione fungitur

Torna all'inizio