SCRIPTUM DE ECCLESIA SANCTI STEPHANI
ET DE ECCLESIA SANCTI DONATI, QUALITER SE CUSTODES AGEBANT,
ET QUOMODO CANONICI EAS ADQUISIERUNT.
1. In nomine sancte et individuae Trinitatis. Regnante Lodoico, filio prioris
Caroli, factus est conventus synodi eo precipiente in loco qui dicitur Aquisgrani, multisque
preceptis ab eo rite compositis, preceptum pre omnibus hoc salutiferum statuit, precipiens
cunctis congregatis episcopis, ut unusquisque eorum daret studium canonicam
construendi. Filius autem eius Lotharius post mortem illius patrem secutus, per regnum
transiens non invenit aecclesias episcopales ordinatas cum canonica congregatione, sicut
ipse et pater eius preceperat, condoluit. Veniensque Aritium et causa orationis ad
Sanctum Donatum, non reperiens quod preceperat, contra episcopum ipsius ecclesiae
nomine Petrum est indignatus quam plurimum. Iterum premonuit episcopos, precipue
et ipsum Petrum antistitem Aretinum, per se et per suos optimates, ut preceptis suis et patris
oboedirent. Ipse autem Dei famulus Petrus oboedivit et eam construxit. Congregatione ab eo
facta, aliquanta bona ibi concessit, insuper et quattuor manuales personas ad serviendum dedit,
scilicet pistorem, cocum, lavandarium et bifulcum, sicut in suo scripto continetur. Deinde tanta
fama illius congregationis communiter viventis per multa loca terrarum cognita, a bonis
hominibus ibi bona mundi plurima sunt concessa. Denique Ugo rex cum Lothario filio suo
ob devotionem ad corpus sancti Donati veniens, talibus auditis, magna predia contulit ipsis canonicis,
sicut in preceptis eius scripta sunt, quo inopia procul ab eis remota in Dei et sancti Donati
|
|