CAP. XIII.
IMPERATORUM, FUERANT QUI GEMMA
PRIORUM,
SUCCESSOR FACTUS, QUORUM DUM RESPICIS
ACTUS,
CESAR, UT EXCELLAS, AGE FAC, UT ANOMALA
VELLAS.
SUPER hec autem quiddam pernecessarium volo dicere, cui
non satis sunt paucę litterę, de amministrationibus scilicet
Apulię seu Calabrię. In quibus venerabilis Karolus magnique
Ottones et senior HEINRICUS non parum laboraverunt,
sed perfectionem operis successoribus reliquerunt. Nam Karolus
asportavit in Frantiam Longobardorum regem Desiderium,
qui conturbabat Romanum imperium. Rex autem
Arnulfus, Karlomanni filius, qualiter exarsit adversus Bergamensis
comitis falsa consiliabula – sit modo lupus in
fabula. Otto vero primus transtulit in Bagoariam regem
Berengarium, rei publicę adversarium. Secundus quidem
Otto cum Saracenis pugnavit et de litoribus Hadriatici maris
eos exterminavit. Tercius denique Otto decollavit Crescentium
|
1
5
10
15
20
|