Hactenus urbs felix, populo dotata trilingui,
Corde ruit, fluitat pectore, mente cadit:
Ore, manu, lacrimis clamant, clamoribus instant
Cum pueris iuvenes, cum iuniore senes;
Dives, inops, servus, liber, pius, impius, omnes
Exequias equo pondere regis agunt;
Cum viduis caste plorant, cum virgine nupte.
Quid moror in lacrimis? Nil nisi questus erat!
Qui iacet in cunis, medio qui robore fretus
Et quibus est baculus tercia forma pedum,
Per loca, per vicos, per celsa palacia plorant.
Desiccat lacrimas nona peracta dies.
Tunc pater antistes fuit hec affatus ad omnes
Nec potuit lacrimans plurima verba loqui:
“Hactenus herrantes correximus, hactenus atros
Mens erat a stabulis pellere nostra lupos.
Hactenus ad caulas, nullo cogente, redibant
Vespere lacte graves opilionis oves.
Hactenus unguiferos bos herrans nulla leones,
Rostriferas aquilas nulla timebat avis.
Hactenus ibat ovans solus per opaca viator;
Hactenus insidiis nec locus ullus erat.
Hactenus in speculo poterat se quisque videre,
Quod mors infregit bustaque noctis habent.
Hactenus ardebant miseri candelabra regni:
Ipsa sub oscura flamma cinescit humo.
Mittite, quod properet Phebi soror et Iovis uxor,
Imperii cornu iungat utrumque sui.”
|
60
65
70
75
80
|