Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 333


illuminatum intellectum. Modus autem, quo
moderandae sunt concupiscentiae iuvenum, est ut specialis
cautela adhibeatur circa illa, circa quae maximae consueverunt
deficere. Si ergo iuvenes sunt insecutores passionum
et concupiscentiarum, et de facili mentiuntur, et
omnia faciunt valde, ita quod cum amant nimis amant,
cum incipiunt ludere nimis ludunt, et in caeteris aliis semper
excessum faciunt, adhibenda est cautela ne insequantur
concupiscentias: sed sint abstinentes et sobrii, ne sint
mendaces sed veridici, nec omnia agant valde sed in suis
actibus et sermonibus moderationem accipiant. His visis
restat videre, quomodo sunt bene disponendi quantum
ad intellectum. Nam cum dicimus quod in secundo septennio
principalius curandum est de ordinatione appetitus,
quam de perfectione intellectus: non sic intelligendum
est quod nullo modo curandum sit, quomodo habeant
intellectum perfectum, sed quia a septimo anno
quasi usque ad quartumdecimum annum iuvenes abundant
in concupiscentiis, et deficiunt ab usu rationis, ideo
principalius est insistendum circa ordinationem appetitus.
quasi enim per totum secundum septennium pueri
non addiscunt nisi verba: nondum enim sunt tanti intellectus,
ut de ipsis rebus considerare possunt: ideo in secundo
septennio possunt instrui pueri in grammatica, quae est
scientia sermocinalis: et in logica, quae est magis modus
sciendi quam sit scientia: et in pratica musicali, quae consistit
in quadam modulantia vocum: quia enim illo tempore
pueri deficiunt a rationis usu, perfecte scire non
possunt. Ne tamen cum incipiunt habere rationis usum,
omnino sint indispositi ad scientiam, assuescendi sunt ad
alias artes, de quibus fecimus mentionem.

Torna all'inizio