vel eius vicaria coram omnibus teneatur. Idem fiat si aliqua
eleemosyna pro sororum necessitatibus ab aliquibus mitteretur, ut
in communi pro eisdem recommendatio fiat. Et haec omnia pro
communi utilitate distribuantur per abbatissam, vel eius vicariam,
de consilio discretarum.
[Caput VIII - Quod nihil approprient sibi sorores, et de eleemosyna
procuranda et de sororibus infirmis].
Sorores nihil sibi approprient, nec domum nec locum, nec aliquam
rem; et tanquam peregrinae et advenae in hoc saeculo, in
paupertate et humilitate Domino famulantes, mittant pro eleemosyna
confidenter; nec oportet eas verecundari, quia Dominus pro nobis
se fecit pauperem in hoc mundo. Haec est illa celsitudo altissimae
paupertatis, quae vos, carissimas sorores meas, heredes et reginas regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit.
Haec sit portio vestra quae perducit in terram viventium;
cui, dilectissimae sorores, totaliter inhaerentes nihil aliud
pro nomine Domini nostri Iesu Christi et eius sanctissimae matris in
perpetuum sub caelo habere velitis.
Non liceat alicui sorori litteras mittere, vel aliquid recipere, aut
extra monasterium dare, sine licentia abbatissae. Nec quicquam liceat
habere quod abbatissa non dederit aut permiserit. Quod si a
parentibus suis, vel ab aliis ei aliquid mitteretur, abbatissa faciat illi
dari. Ipsa autem si indiget uti possit, sin autem sorori indigenti caritative
|
|