dicciones bissillabas, ut hic: Toto corde; tercio, per duas precedentes
monosillabas et unam bissillabam, ut hic: In hoc mundo. Diccio
autem que inmediate precedit hanc ultimam vel eius suppleccionem,
debet esse trium sillabarum ad minus, et potest esse quodvis plurium,
dummodo semper ipsius diccionis penultima proferatur gravi accentu
vel brevi, ut hic: Facere, diligere, amaverimus, indefectibiliter, et
similia, et non potest ibi fieri supplementum. Exempla sunt ista: Si
ad culmen sciencie desideras pervenire; vel: Michi dignemini subvenire;
vel sic: Exaudire non valeo que postulas in presenti; vel sic:
Pre omnibus sociis te diligo puro corde; vel sic: Tu solus es michi
pater et dominus in hoc mundo.
3. De plano in prima regola
Planus in prima regula requirit eciam in fine diccionem quatuor
sillabarum, cuius antecedens potest esse trium vel plurium sillabarum,
sed in accentibus convenit recte contrarius veloci, quia, ubi velox vult
acui, iste vult breviari, et ubi ille breviari, iste vult acui, ut hic: Michi
sine tarditate rescribite. Fit autem in diccione ultima supplecio, dum
in suo fine stet semper bisillaba, ut hic: Despicienda non esset tam
cara, vel vestra societas. Ex hiis ergo notula talis datur, quod quando
penultima diccio velocis erat tantum tetrasillaba, conversus erit planus
in prima et cola, et quando penultima eiusdem plani erit eciam tetrasillaba,
id est. quatuor sillabarum, per conversionem fiet velox.
Unde, dicendo: Michi dignemini subvenire, cursus est velox, sed dicendo:
Michi subvenire dignemini, planus.
4. De plano in secunda regola
Planus in secunda regula et in tercia concorditer volunt in fine
tantummodo trisillabam diccionem, et in utroque diccio precedens
ultimam potest esse trium et plurium sillabarum, sed in accentibus
isti duo cursus, sicut et alii, sibi invicem contradicunt. Nam planus in
secunda regula vult in ambarum suarum diccionum penultima sillaba
equaliter acui, ut ibi: Michi subvenire digneris. Et potest fieri
supplecio sic: Tali domino recommendare me velis; vel, in utraque
diccione, sic: Sapiens homo amico se dare non debet.
5. De plano in tercia regola
Planus autem in tercia regola e converso vult in ambarum suarum
diccionum penultima breviari, ut hic: Vestra michi subveniat pietas,
nec admittat alicui aliquod supplementum, ut hic: Vades figit in littore.
|
|