Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 159


filius Landini cum suis consortibus de castello Barri concessit in
hoc monasterio duas ęcclesias, primam Sancti Iohannis super
Barri ad radices montis, secundam suptus Barri iuxta flumen
ad collem Probonis. item, Siginolfus filius Benedicti concessit
in hoc monasterio res suas iuxta civitatem Reatinam foris portam
Interocrinam, ubi dicitur Ossianus, cum ipso molino ibidem.
Anno autem primo pontificatus domni Gregorii VII papę,
domnus B[erardus] abbas ivit Romam, ut pignora recolligeret quę
pro refutatione ęcclesię Minionis domno Odmundo abbati habuerat
obligata. et dum carta eiusdem diffinitionis tunc legeretur,
Odmundus abbas eam cepit impugnare, dicens se non refutasse
ęcclesiam Sancti Petri. domnus vero abbas ei resistens asserebat,
eam confirmatione marchionis Hugonis pertinere Sanctę Marię
in Minione. quę controversia pervenit ad aures papę, episcoporum,
pręfecti et iudicum. et Icctis utriusque partis instrumentis,
visum est ormnibus, ut quia ipsa ecclesia, vel eius res, non
videtur monasterio Sanctorum Cosme et Damiani esse in confinio,
vel congrua, nec etiam aliquo modo lucrosa sicut huic Farfensi
monasterio, licet videatur maioris prętii, utilitatis tamen prędictum
prętium esse videtur potioris. hac ita compensatione utrique
parti complacita, et a domno papa et reliquis omnibus laudata,
iussu eiusdem pontificis prędictus Odmundus abbas, consentiente
cuncta suorum confratrum caterva, refutavit ęcclesiam Sancti Petri
cum omnibus suis pertinentiis huic monasterio Farfensi, et cartam
quam inde habebat redidit, et promisit, ut, si unquam aliqua carta
inde paruerit, similiter reddat, et si ipse cum suis successoribus ita
non observaverit, vel aliquam litem vel requisitionem inde fecerit,
componat huic monasterio pro pena sexaginta denariorum libras.
Item, Salomon filius Raineri promisit et obligavit se cum suis
heredibus huic monasterio et domno Berardo abbati eiusque successoribus,
ut ab illa hora non esset in facto neque in consilio ut
monachi vel laici de pertinentia Sanctę Marię in Rancione, et qui

Torna all'inizio