vocaverunt. Alii Civitatem Novam, Papienses vero Paleam
usque in hodiernum diem appellant. Eodem quoque anno
Romani, vires resumentes, Albanum expugnaverunt et expoliantes
bonis omnibus incenderunt.
Quod MCLXXI beatus Thomas Cantuariensis sub Artaldo rege Anglie
subiit passionem.
Anno Domini MCLXXI beatus Thomas, Cantuariensis archiepiscopus,
sub Artaldo rege Anglorum subiit passionem in provincia
Anglie ante altare in festivitate Innocentum a militibus regis.
De ob[sidi]one Anchone.
Anno Domini MCLXXII Christianus archicancellarius, qui
erat archiepiscopus Magontinus, Anchonam cum Venetis obsedit
et in tantum obsessos artavit, ut immundas carnes et coria condita
ceteraque illicita vel immunda comederent et caput asini
centum quadraginta denarios venderent. Et tamen invicti viriliter
restiterunt, et refocilatos a Manuele Constantinopolitano pecunie
thesauris de manibus persecutoris liberavit eos Dominus.
Anno Domini MCLXXIIII, rediens imperator in Ytaliam
Segusiam destruxit, Paleam obsedit, nec messuit nec quicquam
utile in horrea reportavit.
Anno Domini MCLXXV, cum Lombardi contra imperatorem
apud Castegium congregati fuissent, eos redditis gladiis
subiugavit et in dedictione imperio digna recepit.
Quod marchio Montis Ferrati accepit filiam regis Ierusalem in uxorem.
Circa hec tempora, victoriis gloriosis magnificus, quamvis
leprosus, Balduinus rex Ierosolimitanus Guillielmo, primogenito
marchionis Guilielmi de Monte Ferrato filio, sororem suam
Sybillam tradidit in uxorem. Erat enim spetie decorus, vir militaris,
|
|