quod non manducaretis de omni ligno? Eva respondit: Nos comedimus
de omnibus fructibus paradisi, sed de illo sciencie boni
et mali precepit ne comederemus neque tangeremus ne forte
moriamur….
2. Fecit autem eis tunicas pelliceas. Nos communiter dicimus
pelliceas, melius tamen dicitur filiceas, quia de quadam materia
que filorum est, que nascitur inter surculos nargillorum ad modum
rethis, sicut portavi et dimisi Florentie.
3. Et prohibuit Deus esum ligni vite. Videte, inquit, angeli
ne sumant de ligno vite et vivant in eternum. Et statim angelus
cepit Adam per brachium et posuit eum ultra lacum in
montem Seyllanum, ubi fui quatuor mensibus, et in casu posuit
Adam pedem dextrum super lapidem, qui adhuc est, et statim
miraculo divino forma plante pedis eius infixa est in marmore
et usque hodie perseverat. Et est magnitudo seu longitudo duorum
nostrorum palmorum et dimidii plus, scilicet quam media ulna
de Praga, quam non ego solus mensuravi, sed alius peregrinus
saracenus Hispanus, quia vadunt multi ad peregrinacionem Ade.
In alio autem monte, ad quatuor quasi parvas dietas, exposita
etiam per angelum fuit Eva. Et ut hystorie illarum gentium
narrant, nec Sacre Scripture contradicunt, fuerunt ab invicem
separati diebus quadraginta in luctu; post quos angelus duxit
Evam ad Adam quodammodo desperantem et consolatus est eos.
De monte Seyllano hystoria (499-501) .
1. Verum quia materia requirit, et credo delectabile et aliquibus
proficuum, ystoriam de Seyllano duximus presentibus
inserendam, dummodo placeat Cesaree Maiestati, si vero non
|
|