comite Andrie apud Uenetias condixerat, nuntios suos, Hugolinum scilicet Boni comitis et
Rodegarium magistrum camerarium suum pro recipiendis iuramentis de confirmanda pace
ad regem W[illelmum] in Siciliam misit. Quos rex, sicut decuit, honorifice et honeste suscepit,
et eis presentibus, comitem Roggerium de Auellino in anima sua iurare fecit, quod
ipse et totum regnum eius imperatori Frederico et uniuerso eius imperio ueram et firmam
pacem usque ad annos quindecim obseruaret, et undecim de principibus suis id ipsum iurare
fecit, et priuilegium de confirmatione pacis iussit conscribi et bulla aurea insignitum eisdem
fecit nuntiis assignari. Qui accepta a rege licentia, reuersi sunt, quodam regis armigero
eos, ut moris est, usque ad fines regni deducente. Cumque ad castrum quoddam, quod
Lacus-niger dicitur, peruenissent, inter rusticos eiusdem castri et regis armigerum rixa
exorta est. Cumque regis armiger rusticos metuens, ad nuntiorum hospitium se contulisset,
rustici, utpote superbi et temerarii, domum in qua erant nuntii, cum lapidibus sunt aggressi,
et eos male et inhoneste tractanes, scrinium Hugolini Boni comitis fregerunt, et ex eo coppam
unam argenteam et priuilegium, quod rex imperatori fecerat, asportarunt. Nuntii uero,
recepta hac iniuria, indignati Salernum uenerunt, et Gualterio ammirato et archiepiscopo
totius geste rei seriem exposuerunt. Quod cum ad regis W[illelm]i notitiam peruenisset
indignatus plurimum et turbatus, Dauid hostiarium suum cum litteris suis ad iustitiarios regionis
illius transmisit, precipiens eis, ut huius mali factores et complices diligenter inquirerent,
et inuentos cruce suspenderent. Cuius preceptum statim est executioni mandatum;
nam uenientes iustitiarii cum hostiario regis, quoscumque potuerunt de malefactoribus inuenire
ceperunt, et iuxta mandatum regium quosdam ex eis apud Barolum, quosdam apud
Troiam, unum Salerni, alium Capue, et duos apud Sanctum Germanum suspendi fecerunt,
ut uniuersus mundus euidenter agnosceret, quod rex W[illemus] iustitie et equitatis amator,
si qua maleficia in regno suo fiunt, non uult silentio et impunita transire. Precepit etiam
rex aliud priuilegium de confirmanda pace scribi, et bulla sua aurea insignitum per Tancredum
notarium ad imperatorem usque transmisit.
Eodem tempore mense Madii, undecima indictione, rustici de Faiano, sicut proditores
et periuri, consentientibus, ut dicitur, quibusdam monachis, qui ibidem erant, Matheum abbatem
Sancti Benedicti de Salerno cum gladiis et fustibus et lanceis inuaserunt, et eum
percussum in uentre et gutture crudeliter occiderunt. Quo cognito, rex W[illelmus] Luce
Guarne et Florio de Cammarota iustitiariis precipiendo mandauit, ut huius sceleris auctores
cum summo studio et cautela inquirerent et inuentos carceri manciparent. Qui adhibita diligentia
competenti, quosdam de rusticis, qui neci abbatis interfuerunt, et Petrum priorem
Sancti Benedicti et Amatum priorem Faiani et quosdam alios de monachis comprehenderunt;
|
|